PL 212, col. 510

Sermones (Helinandus Frigidi Montis), J. P. Migne

unctionem fluere per largam voluntatem (III Reg
XVII. Haec autem dicta sint, pro eo quod manna
pluisse dicitur per castrorum circuitum.
Castrorum dico, non scortorum. Casti spiritualiter,
sicut castrati naturaliter, frigidi sunt. Ideo
ros iste pruinae assimilatur; quia per factum ejus
malus ardor exstinguitur, qui duplex est, carnale
desiderium et odium. Primum incendium restringit
ros iste, cum dicit: Audistis quia dictum est antiquis:
Non moechaberis; ego autem dico vobis, omnis
qui viderit mulierem ad concupiscendum eam,
jam moechatus est eam in corde suo [(Matth. V)]
. Unde
Hieron.: Vae nobis, qui quoties concupiscimus toties
fornicamur. Secundum, cum dicit: Audistis quia
dictum est: Non occides; qui autem occiderit, reus

erit judicio. Ego autem dico vobis: Omnis qui irascitur
fratri suo, reus erit judicio [(ibid.)]
. Poterat
et hic dicere Hieronymus: Vae nobis, qui quoties
irascimur, ira, dico, inveterata, toties homicidium
perpetramus: Omnis qui odit fratrem suum homicida
est [(I Joan. III)]
. Sane omnis ardor mundanus
exstingui potest, infernalis non potest. Quisquis
ergo per hujusmodi comminationes incarnati Verbi
ab amore vel odio carnali non restringitur, jam
gehennae incendiis inflammatur. Sed jam reliqua
de hoc rore lucido percurramus. Sequitur: Minutum
quasi semen coriandri, ei quasi pilo tunsum apparuit
in solitudine [(Exod. XVI)]
. Minutum dicitur,
quasi diminutum, hoc est de magno minus factum,
juxta illud: Minuisti eum paulo minus ab angelis

[(Psal. VIII)]
.
Et iterum: Parvulus natus est nobis [(Isai. IX)]
.
Et iterum: Qui cum in forma Dei esset,
non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed
semetipsum exinanivit, formam servi accipiens [(Philip. II)]
.
Coriandrum est genus oleris, olus autem
cibus infirmi, juxta illud: Qui infirmus est,
olus manducet [(Rom. XIV)]
. Idcirco per semen coriandri
humanae carnis infirmitas accipitur, et flos
cito marcescens, sicut scriptum est: Noli aemulari
in malignantibus, quoniam ut olera herbarum cito
decident [(Psal. XXXVI)]
. Igitur in diminutione majestatis
exinanitio, in coriandri semine infirmitatis
nostrae susceptio, in pili tunsione, crucis passio
designatur. Hoc autem tam excellentissimum cunctis

proponitur exemplum, ut qui magnus est dignitate,
vel genere, vita, vel scientia; per humanitatem
se muniat. Qui fortis viribus, vel potens
opibus, per compassionem infirmis condescendat:
qui justus vel innocens, persecutionem propter
justitiam, licet ab inferioribus, pati non renuat.
Talis ros et taliter apparuit in solitudine. Apparuit,
qui primo latebat; benignus, qui terrebat:
humanus et homo, qui Deus erat. Apparuit, non
in civitate, sed in solitudine; non in oppido, sed
in deserto. Hoc est in deserto, Judaea videlicet, quae
ore tantum appropinquans ad Dominum et labiis
solis eum honorans, ab ipsius cultura longe

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.