PL 213, col. 15
Mitrale sive Summa de officiis ecclesiasticis (Sicardus Cremonensis), J. P. Mign
fidelibus ad oratorium quasi ad praetorium, ut audiant
mandata Regis aeterni; jure properant ad coenaculum,
ut percipiant de convivio vituli saginati; jure
festinant ad sanctuarium, ubi juxta vocem Domini
Deus habitet in medio eorum; nec est nova oratoriorum
institutio. Praecepit Dominus Moysi in monte
Sinai ut faceret tabernaculum de cortinis mirifice
fabricatum, cujus una pars sancta, ubi populus sacrificabat,
altera dicebatur Sancta sanctorum, ubi
sacerdotes ministrabant, et levitae; quod postquam
vetustate consumptum est, jussit Dominus fieri
templum, quod Salomon aedificavit in pace, opere
mirificum et aere toto famosum, duasque habens
partes, ut tabernaculum. Ab utroque nostra materialis
ecclesia formam accepit, in cujus parte anteriore
populus audit, et orat; in sanctuario vero
clerus praedicat, jubilat et ministrat. Ergo pro diversitate
partium, vel pro multiplicitate locorum ait
Propheta, In ecclesiis, non ecclesia, tabernaculum;
quia in itinere factum, quandoque gerit typum mundi;
quia mundus hic transit, et concupiscentia ejus
; unde constat ex quatuor cortinarum coloribus,
sicut mundus compactus est ex quatuor elementis;
erat enim quasi mundus elementatus, imo quidquid
in mundo est in eo fuerat figuratum; Deus ergo in
tabernaculo, Deus est in hoc mundo, velut in templo
Christus sanguine rubricato. Expressius vero
tabernaculum typum gerit militantis Ecclesiae, quae
non habet hic manentem civitatem, sed futuram
inquirit; ideoque dicitur tabernaculum; quia tabernacula
sunt militantium; unde et quatuor cortinarum
colores, quatuor exprimunt in hac militia
justificationes; in bysso enim retorta exprimitur
caro renitens castitate; in hyacintho mens coelestia
concupiscens; in purpura caro passioni subjacens, in
cocco bis tincta, mens Dei et proximi dilectione
praefulgens. Deus igitur in tabernaculo, Deus est in
fidelibus suo nomine congregatis.
Tabernaculi pars prima, quae dicebatur sancta,
in qua populus sacrificabat, vita est activa, in qua
populus in proximi dilectione laborabat; pars altera,
quae dicebatur Sancta sanctorum, ubi levitae ministrabant,
vita est contemplativa, in qua dilectioni
et contemplationi Dei religiosorum sincera conversatio
vacat. Ergo in sancta Scriptura tabernacula tria,
primum in figura tantum, ut tabernaculum Moysis;
secundum in figura et veritate, ut machina mundi;
tertium in sola veritate consistit, ut militia populi
Dei. Tabernaculum vertitur in templum, quia de
militia curritur ad triumphum. Templum enim quod
Salomon aedificavit, et populus in patria et pace
possedit, gloriae templum significat quod a vero Salomone
pacifico de vivis lapidibus constructum est
in coelesti Hierusalem, id est in visione pacis, ubi
Ecclesia perenni pace resultat; ideoque dicitur,