PL 213, col. 23
Mitrale sive Summa de officiis ecclesiasticis (Sicardus Cremonensis), J. P. Mign
ambulandum circa templum instituta, quae in
Evangelio pinnacula nominantur, sunt gradus
Ecclesiae militantis, unde tria tabulata in templo
Salomonis fuisse leguntur, superius, medium, et
inferius, propter tres ordines, virginum, continentium
et conjugatorum. Luricae, vel luriculae sunt latera
tabulatorum per gyrum facta, muri vel cancelli,
vel quaevis apodiatoria, ne doctores in tabulatis
sedentes, et populo praedicantes, juxta illud:
« Praedicate super tecta, » labantur ad ima sicut
Ochoziae regi Samariae, qui per cancellos decidit,
legitur accidisse, per has divina praesidia figurantur,
quae nos in hoc saeculo laborantes et pro captu
nostro ad superiora nitentes, ne deficiamus, adjuvant.
Haeretici et schismatici, quorum figura exstitit
Ochozias, licet aliquando bonae actionis arcem
conscendere videantur, tamen, quia compagem unitatis
non habent, divinae protectionis praesidiis et
munimentis destituti ad vitiorum infima relabuntur.
Reclinatoria quoque in Ecclesia fiunt, per quae viros
contemplativos accipimus, in quibus Deus sine
offensa quiescit; quia qui claritatem aeternae vitae
contemplantur, auro comparantur, unde: « Reclinatorium
fecit aureum. »
Exedrae, sunt arcus murati in coemeterio constituti
et dicuntur exedrae, extra scilicet adhaerentes.
In porticibus Salomonis erant tria genera sedium,
ut ait Isidorus: cathedrae doctorum, sinedrae auditorum,
a considendo dictae; exedrae assessorum, ubi
judex cum assessoribus aliquid tractabat secretius;
licet exedra quandoque pro thalamo ponatur,
unde, et in exedris, velut in thalamis mortui sepeliuntur.
Coemeterium est mortuorum dormitorium,
nam in Christo morientes non dicuntur mortui, sed
dormientes. Tribus de causis mortui circa ecclesiam
sepeliuntur, ut orationibus fidelium ad ecclesiam
venientium Domino commendentur; ut, sicut mater
Ecclesia saeculo mortuos, Christo baptismate genuit
et lacte nutrivit, sic carne mortuos gremio foveat
et orationibus Deo commendet; ut, sicut sepeliuntur
in patrimonio Jesu Christi, sic sint cohaeredes
ejus in regno Dei. Forte ob hanc causam, noluit
Abraham sepelire conjugem suam in agro Ephron,
nisi pretio dato, ne si sepulta fuisset in patrimonio
infidelis, pater infidelitatis actitaret, in ea
se habere aliquid rationis; forte ob eamdem causam
non debemus ecclesias aedificare, nisi in fundo,
in Jesu-Christi patrimonio computato; et vide,
quia forte a duplici spelunca exedrae cum sepulcris
lapideis originem habuere, nec vacat a mysterio,
quoniam anima dormiens a curis saecularibus quiescere
debet in requie actionis, et contemplationibus
vacare, ingrediens in foraminibus petrae, et abscondens
se in fossa humo, vel forte a Mausoleis
et pyramidibus gentilium; quia quidquid corpori
humano impenditur, non est salutis praesidium, sed