PL 213, col. 29
Mitrale sive Summa de officiis ecclesiasticis (Sicardus Cremonensis), J. P. Mign
infunditur, ideo ad calcem, ad medium, ad
partem parietis superiorem aspergitur; inter aspergendum,
quidam episcopi aspergunt et atrium,
quidam vero priusquam ecclesia fuerit aspersa, aspergunt
atrium aqua quae prius fuerat benedicta,
sicut in canonibus reperitur. Canonicus autem terminus
atriorum est triginta vel quadraginta passuum,
exceptis capellis, quae continentur infra
ambitum castellorum. Atrium est Christus per
quem in coelestem Hierusalem patet ingressus, qui
sanctificatur in nobis, juxta illud: « Sanctificetur
nomen tuum. » Tricenarius autem et quadragenarius
ministerium repraesentant fidei et poenitentiae,
quae necessaria sunt militanti Ecclesiae.
Fit autem haec aspersio cum aspersorio de hyssopo
facto, juxta illud: « Asperges me, Domine, hyssopo,
et mundabor. » Hyssopus est herba humilis
quae in petra nascitur, et medicandis corporibus
adaptatur, ideoque significat humilitatem, de
petra Christo prodeuntem, qui dixit: « Discite
a me quia mitis sum, et humilis corde; » non
enim proficit in baptizatis unda baptismatis, nisi
a radice processerit humilitatis; at si humilitas
accedit, usque adeo superbiae tumorem depellit, et
hominem lavat, et mundat, quod eum super nivem
dealbat incomparabiliter, vel sicut nivem, juxta
illud Isaiae: « Velut nix dealbabuntur, » ut fiat
homo vestis Domini; qui enim Christo baptizatur,
Christum induit; vestis, inquam, nivea,
id est sine macula, et ruga, quod repraesentatum
est in transfiguratione Dominica.
Veniens episcopus ante ostium ecclesiae, cum
baculo ter percutit superliminare, dicens: Tollite
portas, principes, vestras. Haec trina percussio
est trina Christi potestas in coelo, in terra et
in inferno. Ter ergo percussit cum potestatem
ligandi, et solvendi in coelo et in terra Ecclesiae
suae concessit, et portas inferi adversus eam non
praevalituras adjunxit; jubet ergo tolli portas
mortis, et elevari portas aeternales; portae mortis
sunt vitia, portae vitae sunt virtutes, et Ecclesiae
sacramenta; vel ter percutit, cum impios verbis
asperis increpavit, juxta illud Isaiae: « Percutiet
terram virga oris sui et spiritu labiorum suorum
interficiet impium; et hoc ter quia fidem Trinitatis
docuit. Hac percussione, diabolus pellitur
qui per fugientem diaconum intelligitur. Merito
qui hujus ordinis est, illius vice fungitur; quia
diaconus minister interpretatur; ipsi autem sunt
ministratorii Spiritus, juxta illud: « millia millium
ministrabant ei, » et Apostolus: « Omnes
sunt administratorii spiritus in ministerium missi.
» Si autem archidiaconus fuerit, Luciferum repraesentat,
de quo dicitur in Job: « Ipse principium