PL 213, col. 32

Mitrale sive Summa de officiis ecclesiasticis (Sicardus Cremonensis), J. P. Mign

misit Filium suum, ut mundus salvaretur per
ipsum. Cinis est Christi humana natura, haec est
vitula rufa, quae cremabatur; caro Christi videlicet,
sanguine rubricata, passionis igne decocta,
qua redempti sumus; aqua populum significat.
Unde: « Aquae multae populi multi; » ergo sal et
cinis miscentur cum Verbum caro efficitur, quae
per signum crucis, aquae miscentur, cum populus
in Christi passione salvatur. Quod autem vinum
adjungitur, significat quod hanc redemptionem divinitas
operatur, vel quod tristitia passionis versa
est in gaudium resurrectionis, vel per hanc aquam
Spiritum sanctum accipimus de quo dicitur:
« Qui credit in me, flumina de ventre ejus fluent
aquae vivae. » Commiscentur sal, cinis et vinum;

quia quos Spiritus lavat, sapientia condiuntur, poenitentiae
pulvere asperguntur, et spirituali intelligentia
inebriantur; igitur Ecclesia foris et intus
lavatur, ut qui salvandus est, aqua et spiritu renascatur.
Vel sal, doctrina fidei, cinis memoria
passionis Christi, vinum aquae mistum divinitas
juncta humanitati. Sic ergo sanctificamur doctrina
fidei, et memoria passionis Christi, ut jungamur
capiti nostro Deo et homini.
Postmodum cum pollice de aqua ista cruces faciat
in altari in medio et per quatuor cornua, et
aspergat in circuitum ipsum altare septem aut tribus
vicibus. Altare, in hoc loco, designat Ecclesiam
primitivam, in cujus medio crucem fecit, dum

in medio terrae, scilicet Hierusalem, passionem
subiit. Quatuor etiam cornua significavit, dum
quatuor partes mundi cruce salvavit. Altare septies
aspersit, cum Ecclesiam Hierosolymis baptizari
praecepit ut sancti Spiritus septem dona perciperet.
Aut ter aspergitur, cum in sanctae Trinitatis
nomine baptizatur, vel cum Ecclesia a peccatis cogitationis,
locutionis et operis emundatur. Unde: Miserere mei, Deus,
inter aspergendum cantatur.
Deinde ter aspergit ecclesiam in circuitu ab oriente
in occidentem, et per medium semel in formam crucis;
quia Christus totam Judaeam, aut omnes gentes
baptizari praecepit in nomine Trinitatis, cui
baptismo tribuit efficaciam in mysterio passionis.
Quod aspersio fit in circuitu, significat quod Dominus

curam suorum habens mittit angelum suum in
circuitu timentium se. Quod ab oriente in occidentem
innuit quod coepit a Judaeis, de quibus
ortus est Dominus et refertur ad illos nostra fides.
Dum ista fiunt, cantatur psalmus: Laetatus sum in
his quae dicta sunt mihi, etc. Exsurgat Deus; et
dissipentur, etc. Qui habitat in adjutorio, etc.,
quoniam apostolis mysterium resurrectionis, sacramentum
baptismatis praedicantibus, inimicorum
rabies est dissipata, et domus Domini firmiter
aedificata, quam intrabimus et in cujus nunc adjutorio

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.