PL 217, col. 1132

Regula ordinis S. Spiritus de Saxia (Auctor incertus (Innocentius III)), J. P. M

Saxonibus antiquis habitatoribus denominationem
sumpsisse videatur, cum etiamnum hodie de Sassia
vel in Saxia nuncupatus sit.
Verum quod miraculosum exordium attinet,
etiamsi summus ille pontifex in sua laudata bulla
nullam ejus memoriam faciat, ut supra dictum est,
attamen ejusdem successores, Nicolaus IV et Xistus
IV in suis bullis exerte de illo agunt; atque in
ipso sumptuosissimo hospitali adest antiqua tabula
depicta totam historiam mirabilem repraesentans,
quae quidem omnia satis piam traditionem denotare
possunt. Utut haec sint, reperimus quoddam vestigium
hujus miraculosi exordii apud ipsas piissimi
pontificis Innocentii III epistolas a clarissimo Baluzio
editas, quando epist. 112, concedit indulgentias
illis, qui meretrices in legitimas uxores ducerent,
cum per talia prostibula, committi soleant talia frequentia
infanticidia. Est autem epistola talis tenoris:
« Universis Christi fidelibus, ad quos litterae istae
pervenerint. Inter opera charitatis, quae imitanda

nobis auctoritate sacrae paginae proponuntur, sicut
Evangelica testatur auctoritas, non minimum esse
errantem ab erroris sui semita revocare, ac praesertim
mulieres voluptuose viventes, et admittentes
indifferenter quoslibet ad commercium carnis, ut
caste vivant, ad legitimi tori consortium invitare.
Hoc igitur attendentes, praesentium auctoritate statuimus,
ut omnibus qui publicas mulieres de lupanari
extraxerint et duxerint in uxores, quod agunt,
in remissionem proficiat peccatorum. Datum Romae
apud S. Petrum, III Kalend. Maii, pontificatus nostri
anno primo. »
Cum igitur immediate post electionem summi
pontificis Innocentii III factam fuisse coelestem revelationem
dicant nonnulli; sic optime inferri potest,
et hoc decretum circa meretricum connubia
ineunda illum edidisse, simulque hoc hospitale condidisse
ad suscipiendos et nutriendos tales infantes
expositos, ut deinceps crimen infanticidii cessaret.
Cum igitur hoc celeberrimum xenodochium perfectum
fuerit anno 1201 et sic ante concessam laudatam
confirmationis bullam, ejusdem magister constitutus
erat Guido Montispessulani hospitalis fundator,
atque tandem hospitale S. Spiritus nominari
coepit. Hinc vera origo canonicorum regularium
ordinis S. Spiritus deduci debet, ab utroque hospitali
denominationem sumens. Gerrae enim sunt et
inanes naeniae, quas proferunt nonnulli circa quemdam
ordinem militarem S. Spiritus jam a primis
Christianae religionis annis a S. Lazaro, ejusdemque
sanctissimis sororibus Martha et Maria erectum,
prout supra diximus, atque saepe laudatus Hippolytus
Eliot in sua religiosorum ordinum Historia, tom. II,
cap. 30, ubi quidem erudite refutat fabulosum illum
ordinem militarem, quibusdam commentitiis
legendis solummodo suffultum. Nullam enim aliam
auctoritatem milites S. Spiritus pro sua fabulosa
antiquitate adducere valent, nisi quoddam legendum

ex breviario aliquo circa annum 1553 impresso
desumptum, ubi in lectionibus S. Marthae haec verba
legebantur: « Dum autem Magdalena devotioni et
contemplationi se totam exponeret, Lazarus quoque
plus militiae vacaret, Martha prudens, et sororis
et fratris partes strenue gubernabat, ac famulis,
et militibus sedulo ministrabat. » Nolo ego hic totam
illam historiam de S. Lazaro et sanctissimis
sororibus suis invertere, cum viri eruditi et catholici
satis eamdem a fabulosis mendis purgarint, et
ipsa verba hujus legendi valde sublestum argumentum
inferant pro antiquitate talis ordinis militaris
stabilienda.
Interim, relictis his anilibus naeniis, ad certiora
argumenta adducenda progrediamur, quae verum
exordium et antiquum statum hujus ordinis denotare
possunt, qui ordo apud Italos vocatur Sancti
Spiritus in Saxia, et apud Gallos S. Spiritus de Montepessulano
nuncupatur. In primis igitur certum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.