PL 217, col. 1134
Regula ordinis S. Spiritus de Saxia (Auctor incertus (Innocentius III)), J. P. M
Italos et Siculos, sed etiam per Angliam, Germaniam,
Hungariam et Poloniam dispersus est; atque
tandem sub pontificatu Nicolai IV iterum unionem
cum Italis inire voluerunt hospitalarii Montispessulani,
submissionem quamdam magistro generali
Romano facientes, in cujus agnitionem eidem exsolvere
promiserunt annuatim tres florenos aureos,
prout ex ejusdem pontificis bulla anno 1292 data
eruimus. Sunt tamen nonnulli scriptores, qui volunt
Gregorium XI papam, 1370 electum hospitalarios
Montispessulani in pristinam libertatem ab Honorio
III ipsis concessam restituisse, cujus tamen bullam,
tanquam supposititiam rejiciunt alii auctores,
praesertim Launierus hujus ordinis historicus, et
archihospitalis Romani superior, cum illa directa
sit Berengario Gioni generali archihospitali militiae
S. Spiritus primum mortuo anno 1486 vel sequenti,
qui proin generalatum ultra centesimum annum
protraxisse debuit, quod asserere ridiculosissimum
foret. Interim ex his, aliisque adductis monumentis,
omnino constat hunc sacrum ordinem S. Spiritus in
Saxia mansisse clericis et laicis repletum, per aliqua
saltem saecula, nec proprie religiosum exstitisse,
cum laici illi, quibus subjiciebantur clerici
nullis solemnibus votis religiosis astricti fuerint.
Hinc exorti tot abusus et eleemosynarum dilapidationes,
dum quilibet xenodochii magister, tanquam
commendatarius saecularis viveret, et patrimonium
pauperum in suos usus converteret, prout supra
dictum est. Adeoque haud ante annum 1458 hic
sacer ordo veram rationem religiosi ordinis induit,
quando summus pontifex Pius II praedicto anno electus,
omnes illos magistros commendatarios suppressit,
et novo suo ordini militari de Bethlehem
supposititias illas commendas adunavit, prout bulla
illius testatur, quem exhibet clarissimus Leibnitius
in suo Codice juris gentium. Ex quo tempore, sacer
hic ordo vere religiosus incepit existere ab omnibus
laicis magistris vel superioribus liberatus, et a
solis religiosis viris gubernatus. Sic enim summus
pontifex Xistus IV per solemnem bullam anno 1476
mandavit: « Statuentes ac etiam decernentes, quod
ipsius ordinis hospitalia, praeceptoriae, membra et
loca nulli, cujuscunque dignitatis, status, gradus,
vel conditionis fuerit, praeterquam ipsius nostri
hospitalis fratribus, et ordinem ipsum expresse professis,
eis tamen pro solo nutu dicti praeceptoris
existentis, et pro tempore ad claustrum, quoties
expedierit, revocandus, in titulum vel commendam
conferri valeant, sive possint. »
Ex hac etiam authentica bulla in Bullario Magno
Romano relata tom. I, pag. 406, discimus, quosdam
Transalpinos praeceptores vel magistros, et
praecipue in Gallia mandatis summorum pontificum
Pii II et Pauli II non obtemperasse, sed talia hospitalia
in suos usus convertisse, et generali magistro
Romano debitam obedientiam denegasse, nec tanquam
religiosos viros, sed potius quasi saeculares
commendatarios sese gessisse, quos proin acriter
his verbis perstringit omnem rerum proprietatem
ab ipsis auferens: « Cum itaque, sicuti accepimus
displicanter, nonnulli in ipsius hospitalis fratres,
etiam praeceptorias, hospitalia, membra, et loca
pia ab ipso hospitali in Saxia dependentia, obtinentes,
ambitione et cupiditate caeca inducti et sub
terminis non contenti temeritate propria se generales
praeceptores dicti ordinis, praecipue ultramontanes
nominare, etc. » Adeoque omnes milites commendatarii
hujus ordinis sunt suppressi, et auctoritate
apostolica reliqui omnes praeceptores et hospitalarii
ubique subjiciebantur magistro generali Romano,
sic enim ibidem praecipitur; « Quinimo omnes
et singuli dicti ordinis praeceptores, hospitalarii,
et religiosi, quos eidem praeceptori nostri hospitalis
in Saxia pleno jure subesse volumus, et tanquam
suo superiori obedientiam, et reverentiam congruam
exhibere; ac salva hujus sedis auctoritate in omnibus