PL 217, col. 1141
Regula ordinis S. Spiritus de Saxia (Auctor incertus (Innocentius III)), J. P. M
Per hebdomadam unus clericus legat, frater vero
unus laicorum serviat: quibus absentibus magister
per alios suppleri faciat.
CAP. X.-- Ut non comedant nisi bis in die.
Prohibemus autem fratribus, et sororibus, ut non
comedant, nisi bis in die, praeter eos, qui sunt infirmi,
et imbecilles. Ipsa autem imbecillitas in arbitrio
et providentia magistri sit: nil ob favorem,
vel gratiam personae seu, quod absit! ob invidiam,
faciendo, sed cum Dei timore discrete agat.
CAP. XI.-- De jejunio.
A Dominica prima post festum Omnium Sanctorum
usque ad Natalem Domini sicut in Quadragesima
jejunent. Omni vero quarta et sexta feria a
festo Sanctae Crucis usque ad festum Resurrectionis
Domini, sicut in Quadragesima jejunent. Et qui
renuerit, vino sequenti die careat; et si secundo
tecerit, quarta et sexta feria, in pane et aqua jejunet.
CAP. XII.-- De esu carnium.
Carnes vero non comedant nisi ter in hebdomada:
videlicet die Martis, die Jovis, et die Dominico,
nisi causa infirmitatis, vel nisi festum Natalis
Domini fuerit. Et qui contra fecerit, tres dies in
pane et aqua jejunet.
CAP. XIII.-- De recipiendis infirmis, et ministrantibus illis.
Cum ergo venerint infirmi, vel deportati fuerint
in domum Sancti Spiritus, tali modo suscipiantur:
Primo de peccatis presbytero confiteantur, et religiose
communicentur; et postea ad lectum deportentur,
sive ducantur: et ibi quasi domini, secundum
posse domus, omni die antequam fratres eant
pransum, charitative reficiantur. Et Dominicis diebus
sacerdotes, et clerici, fratres, et sorores cum
processione in domo Sancti Spiritus pergentes,
missa, vel Epistola et Evangelium tantum dicatur.
Hora autem prandii pauperum, et hora coenae, campana
pulsetur, ad cujus sonitum fratres, qui non
sunt in operibus, statim occurrant, et devote serviant.
CAP. XIV.-- De honestate fratrum, et eorum servitio circa infirmos.
Constitutum est etiam, ut in ecclesia honestus sit
eorum incessus, et conversatio idonea, scilicet ut
clerici ad altare cum albis vestibus deserviant presbytero;
diaconus vel subdiaconus, et, si necessitas
fuerit, alius clericus hoc idem exerceat officium,
et lumen in ecclesia sit semper, die, noctuque. Et
ad infirmorum visitationem presbyter cum albis vestibus
incedat: religiose portans corpus Domini: et
diaconus praecedat, vel saltem acolytus ferens lanternam
cum candela accensa, et spongiam cum
aqua benedicta.
CAP. XV.-- Qualiter fratres ire, et manere debent.
In civitatibus, vel in villis seu castellis, in quibus
proprias domos habuerint, nihil omnino comedant
extra illas domos, nisi praelatus loci tenuerit,