PL 217, col. 1143

Regula ordinis S. Spiritus de Saxia (Auctor incertus (Innocentius III)), J. P. M

comedat, nisi propter hospites, vel alias ex
honesta causa seu necessaria remaneat
CAP. XXIV.-- De electione magistri.
Electio vero ejus infra mensem post decessum
alterius per commune fratrum consilium celebretur,
nec eligatur secundum dignitatem gentis, sed
secundum vitae meritum, et sapientiae doctrinam.
CAP. XXV.-- De silentio mensae.
Ad mensam, sicut ait Apostolus [(II Thess. III)] ,
fratres panem suum cum silentio comedant, lectionem
sine tumultu audiant, ne solae fauces sumant
cibum, sed et aures esuriant verbum Dei. Quod
si necessarium fuerit loqui, uni servitorum in
aure sub silentio dicat. Magister vero major, si
voluerit in audientia omnium pro necessitate loqui

potest: cum discretione tamen et mensura
hoc faciat. Et post completorium non bibant, et in
lectis silentium teneant, sicut superius scriptum
est.
CAP. XXVI.-- De correctione clericorum.
Correctio vero clericorum et specialium aliorum
ad praeceptorem laicum non pertineat, sed ad cardinales,
quibus a domino papa ipsa domus fuerit
recommendata. Ipsi vero cardinales ad tempus
quandiu voluerint, alicui clerico de ipsa domo poterunt
committere vices suas.
CAP. XXVII.-- De officio clericorum et de primatu.
Praefati vero clerici in diurnis et nocturnis officiis
consuetudinem Romanae curiae observent, et
primi in refectorio insimul in una parte ante laicos

sedeant, prioritate inter eos sacrorum ordinum
observata.
CAP. XXVIII.-- De conditione clericorum.
Si quando vero contigerit aliquem de clericis
fratribus ad aliquam filiam destinari, vel illius
clerici commiserint vices suas: ita tamen, quod secundum
tenorem privilegii domini Innocentii papae
tertii, semper in ipso hospitali quatuor ad minus
sint clerici Regulam ejusdem hospitalis professi,
qui pro nobis, et praedecessoribus nostris, ac successoribus
nostris, ac fratribus vivis pariter ac
defunctis specialiter obsecrantes, omnia spiritualia
libere administrent.
CAP. XXIX.-- De correctione clericorum.
Clerici vero, si in his deliquerint, pro quibus
laici sedebunt in terra in refectorio sine mappa,
in honore ordinis clericalis in terra non sedeant,
ne ex tali quasi publica poenitentia penes graves
et bonos quodammodo efficiantur infames, sed
loco illius poenae singulis diebus, in quibus sic
poenitere debent, uno priventur ferculo, et in loco
ultimo sedeant, nedum post clericos, sed post laicos
fratres suos.
CAP. XXX.-- De capitulo.
Semel in hebdomada ad minus magister, vel
qui locum ejus tenuerit, cum fratribus capitulum
teneat. Cum sororibus vero magister capitulum
teneat cum sacerdote fratre, et cum duobus aliis
fratribus.
CAP. XXXI.-- De poenis fornicantium.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.