PL 217, col. 1150

Regula ordinis S. Spiritus de Saxia (Auctor incertus (Innocentius III)), J. P. M

et praecepta domus voluntarie adimplebo, et dum
vixero dominis infirmis servus ero; iterum praeceptor
inquirat ab eo, si uxorem habuerit, aut juraverit,
et si promissionem cuiquam religioni fecerit,
aut debitum habuerit. Si ipse omnia ista
negaverit, recipi poterit: si vero dixerit, quod
uxorem habuerit, vel juraverit, vel alterius religionis
fuerit, seu promissionem fecerit, vel debitum
habuerit, non recipiatur, nisi litteras ab episcopo,
seu a monasterio suo habuerit, et debitum solverit.
CAP. LXXI.-- De receptione alicujus in probatione.
Nulli concedatur introitus ordinis nostri nisi
unius anni spatio probetur. Regula et constitutiones
tunc ei legantur per ordinem, et dicatur ei: Ecce

lex, sub qua militare vis. Qui si Regulam et constitutiones
domus, et cuncta sibi imperata promiserit
observare, et cum humilitate habitum petierit, ei
habitus concedatur, et de officio suo semper in domo
serviat, et hoc de voluntate praeceptoris, vel illius
qui vices ejus gerit; qui si renuerit facere, tanquam
elatus et inobediens, dimittatur. Non enim videtur
servum se pauperum statuisse, qui quod in saeculo
egit pro suis necessariis acquirendis, pro pauperibus
ipsis facere dedignetur.
CAP. LXXII.-- Ut nullus nostrum intret alterum ordinem.
Nullus audeat ordinem nostrum temere transmutare,
nisi ad arctiorem vitam ierit, et hoc cum litteris
capituli sui faciat. Qui contra fecerit, sciat se

esse in sententia excommunicationis.
CAP. LXXIII.-- Ut nullus poenas statutas renuat.
Si quis fratrum in superbia elevata poenam statutam
observare renuerit, duplicetur ei poena: quam si
non complerit, coram capitulo moneatur: quod si
ad mandatum capituli non fecerit, crux ei auferatur
sine voluntate capituli non reddenda. Si autem.
cruce sibi ablata, obedientias sibi injunctas observare
non vellet, secundum formam privilegii, sicut
turbator domus puniatur, et adjungantur ei pro
poena quatuordecim dies, quarta et sexta feria in
pane et aqua jejunet.
CAP. LXXIV.-- De obedientia.
Praecipimus in virtute obedientiae fratribus et
sororibus nostris obedientiam bonam non solum

exhibere magistro; sed praecipimus, ut in bonis obediant
sibi ipsis adinvicem fratres, scientes se per
hanc obedientiam ituros ad Christum.
CAP. LXXV.-- De forma juramenti, quam magister praestabit.
Ego N. magister hospitalis Sancti Spiritus, juro
et promitto, quod negotia ipsius hospitalis bona fide
tractabo: ad honorem Dei et utilitatem ipsius domus:
ad sustentationem pauperum et infirmorum,
de quibus cum auxilio Dei curam, et diligentiam
ego ipse habebo, et ab aliis faciam adhiberi. Eleemosynas
et proventus ejusdem hospitalis non convertam
in alios usus, nisi ad quos sunt principaliter
deputati, videlicet ad sustentationem pauperum
et infirmorum hospitum et familiae, de quibus nihil

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.