PL 217, col. 340
Sermones de tempore (Innocentius III), J. P. Migne
eorumPsal. CXLIX. » De illis dicitur. « Laetantur
cum malefecerint, et exsultant de rebus pessimisProv. II,
» et « gloriatur in malitia, qui potens est
in iniquitatePsal. LXXXI. » Verum istorum gaudium
est perpetuum, juxta quod legitur: « Petite
et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum et
gaudium vestrum nemo tollet a vobisJoan. XVI. »
Illorum vero gaudium momentaneum, juxta quod
legitur: « Tenent tympanum et citharam et gaudent
ad sonitum organi, ducunt in bonis dies suos,
et in puncto ad inferna descenduntJob XXI. » O
quot hodie sunt tales in mundo, quos nullum tangit
gaudium de spiritualibus et aeternis, sed tantum
de carnalibus et mundanis. Talis erat ille, qui
dicebat animae suae in Evangelio: « Anima, habes
multa bona reposita in annos plurimos, requiesce,
comede, bibe, epulare. » Sed attende quid Dominus
dixerit illi: « Stulte, hac nocte animam tuam repetunt
a te: quae autem parasti, cujus eruntLuc. XII? »
Dives enim ille, qui epulabatur quotidie splendide,
« sepultus est in infernoLuc. XVI. » Nos ergo fratres
et filii gaudeamus, non in hoc saeculo, sed in
Domino, id est in his quae spectant ad meritum
et ad praemium, ad gratiam vel ad gloriam, ad virtutem
vel salutem. De his quae spectant ad meritum
gaudebant apostoli, de quibus legitur quod « ibant
apostoli a conspectu concilii gaudentes, quoniam
digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam
patiAct. V. » Hinc Jacobus admonet, dicens:
« Omne gaudium existimate, fratres mei, cum in tentationes
varias incideritisJac. I. » De his autem
quae spectant ad praemium, gaudebant illi, quibus
Christus dicebat: « Gaudete et exsultate, quoniam
merces vestra copiosa est in coelisMatth. V, »
unde propheta dicebat: « Ego autem in Domino gloriabor,
gaudebo in Domino Jesu meoHabac. III. »
Propter haec duo gaudia, unum quod habetur de
meritis, et alterum quod habetur de praemiis, repetit
Apostolus, dicens:
Gaudete in Domino semper, iterum dico gaudete; vel propter geminum gaudium, cordis et carnis. De
quo dicit Psalmista: « Cor meum et caro mea exsultaverunt
in Deum vivumPsal. LXXXIII. » Exsultat
cor, cum purgatur ab illicitis desideriis; exsultat
caro, cum mundatur ab illicitis operibus; quia
non est impiis gaudere dicit DominusIsa. LVII,
« nec est pax ossibus meis a facie peccatorum meorumPsal. XXXVII.
»
Gaudeamus igitur, fratres, in Domino, quia Dominus
prope est. Propinquus sane secundum adventum
in carne, juxta quod legitur: « Prope est ut
veniat tempus ejus, et dies ejus non elongabiturIsa. XIV.
» Propinquus secundum adventum in
mentem, juxta quod legitur: « Prope est Dominus
omnibus invocantibus eumPsal. CXLIV. » Propinquus
secundum adventum ad mortem, quia « breves
dies hominis sunt, numerus mensium ejus apud te
est. Homo natus de muliere, brevi vivens tempore,
repletur multis miseriis; qui quasi flos egreditur et