PL 217, col. 451

Sermones de sanctis (Innocentius III), J. P. Migne

Verbum caro factum est, et habitavit in nobis Joan. I
.
Juxta communem sensum loquendi, multis modis
accipitur verbum. Est enim verbum quod corde
concipitur, verbum quod ore profertur, verbum
quod calamo scribitur. Corde concipitur intellectus,
ore profertur sonus, calamo scribitur signum.
Intellectus in mente, sonus in aere, signum est in
imagine. Quia vero « spiritus est qui vivificat, » de
carnalibus ad spiritualia transeamus; « caro enim
non prodest quidquam Joan. VI. »
Est enim verbum humanum, et verbum divinum.
Verbum humanum transit prolatum; verbum divinum
permanet natum. De illo dicit poeta:
Et semel emissum volat irrevocabile verbum.
HORAT., Ep. I, XVIII, 71.
De isto dicit Propheta: « Verbum Domini manet in
aeternum, cogitationes cordis ejus in generatione et
generationem Psal. XXXII. » Verbum Dei Patris
est Dei Filius, per quem « Ipse dixit, et facta sunt;
mandavit, et creata sunt ibid.. » Nam omnia per
ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil.
« Verbo Domini coeli firmati sunt, et spiritu oris
ejus omnis virtus eorum Psal. XXXIII. » Sicut enim
per verbum exprimitur intellectus, ita per Filium
Pater innotatur, juxta quod ipse dicit in Evangelio:
« Pater, ego clarificavi te super terram, ego manifestavi
nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi
de mundo Joan. XVII. » Propter quod ipse Filius

sermo Patris nuncupatur. Scriptum est enim:
« Omnipotens sermo tuus, Domine, a regalibus sedibus
venit Sap. XVIII; » et alibi: « Ecce nomen
Domini venit de longinquo Isa. XXXI. » Est autem
hoc Verbum conceptum, prolatum, et scriptum.
Conceptum, secundum nativitatem divinam; prolatum,
secundum nativitatem humanam; scriptum,
secundum nativitatem gratuitam. Secundum nativitatem
divinam conceptum de Patre; secundum
nativitatem humanam, natum ex matre; secundum
nativitatem gratuitam, scriptum in mente. De Patre

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.