PL 217, col. 456

Sermones de sanctis (Innocentius III), J. P. Migne

nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit Isa. LIII.
» Carnem autem assumptam non solum
dedit pro nobis in pretium, ut redimeret nos a
morte, verum etiam dedit eam nobis in cibum, ut
aleret nos ad vitam. Secundum quod ipsemet pollicetur:
« Panis quem ego dabo, caro mea est pro
mundi vita Joan. VI, » ut sicut per cibum mors intraverat
in orbem, ita per cibum vita rediret ad orbem.
Sicut enim corporalis vita sine corporali cibo
non potest subsistere, ita spiritualis vita sine spirituali
cibo non potest nutriri: « Nisi manducaveritis,
inquit, carnem Filii hominis, et biberitis ejus
sanguinem, non habebitis vitam in vobis ibid.. »
Verbum
itaque caro factum est, ut quod erat cibus
angelorum secundum divinitatem, fieret cibus hominum
secundum humanitatem: ut panem angelorum
manducaret homo Psal. LXXVII, « omne delectamentum
in se habentem, et omnem saporis
suavitatem Sap. X. » -- « Probet autem seipsum homo,
et de pane isto sic edat, et de calice bibat. Nam
qui panem istum manducat indigne, judicium sibi
manducat, non dijudicans corpus Domini I Cor.
XI. » Sicut enim bonus sustinendo mortem vitam
acquirit; ita malus sumendo vitam, mortem incurrit.
Nos ergo, fratres, tantae gratiae non simus ingrati,
sed Redemptori nostro dignissimas grates pro tanta
gratia referamus, humiliter implorantes, ut qui factus
est particeps nostrae naturae I Cor. IX, faciat

nos participes suae gloriae, Jesus Christus Dominus
noster, qui est per omnia Deus benedictus in saecula
saeculorum. Amen.
SERMO II. IN EADEM SOLEMNITATE. Quomodo novum multis modis in Scriptura accipiatur; deque triplici novitate in Christi nativitate facta, et de tribus illius nominibus.
Luc. XIV.
» Novum dicitur miraculosum, secundum
illud: « Innova signa, et immuta mirabilia Eccli. XXXVI.
» Novum ergo faciet Dominus super
terram. Nam « a Domino factum est istud, et est mirabile
in oculis nostris Psal. CXVII. » His omnibus
modis novum fecit Dominus super terram; quoniam femina circumdedit virum gremio uteri sui.
« Tunc
enim venit propheta magnus, et ipse renovavit Jerusalem Jer. XXXVIII.
» Tunc consummavit Dominus
testamentum novum super Jerusalem, domum Israel,
et super domum Juda; non secundum testamentum
quod dedit patribus eorum, cum exirent
de terra Aegypti. Tunc illud impletum est: « Vetustissima
veterum comedetis, et novis supervenientibus
vetera projicietis Levit. XXVI. » Tunc enim
novum fecit Dominus in persona, novum fecit in
natura, novum fecit in gratia. In persona, quia novum
fecit in matre, novum fecit in prole; in natura,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.