PL 217, col. 461
Sermones de sanctis (Innocentius III), J. P. Migne
repraesentat Ecclesia. Primam, in missa quae
cantatur in nocte; secundam, in missa quae cantatur
in aurora; tertiam, in missa quae cantatur in die.
Aeterna quippe nativitas est prorsus occulta, ut de
ea dicat propheta: « Generationem ejus quis enarrabit? Isa. LIII.
» Ad quod significandum prima
missa cantatur in nocte. Quia carnalis nativitas
partim est occulta, partim manifesta: occulta quantum
ad modum, manifesta quantum ad factum;
quod admirans Virgo dixit ad angelum: « Quomodo
fiet istud, quoniam virum non cognosco? » Et respondit
illi angelus: « Spiritus sanctus superveniet in te,
et virtus Altissimi, » etc. Luc. I. Ad quod significandum
secunda missa cantatur in aurora. Spiritualis
autem nativitas est clarius manifesta, Christo
manifestante, qui ait: « Si quis diligit me, sermonem
meum servabit Joan. XIV. » Christus enim
per affectum concipitur, per effectum nascitur, per
profectum nutritur. Ad quod significandum tertia
missa celebratur in die.
Puer ergo natus est nobis; sed de Patre natus est
nobis ad creationem, in mente ad justificationem,
ex matre ad salvationem: ad creationem, ut naturam
daret; ad justificationem, ut daret gratiam;
ad salvationem, ut daret gloriam. Ad creationem
ergo natus est de Patre nobis, juxta quod legitur:
« Dixit Deus: Fiat lux Gen. I, » id est Verbum protulit,
hoc est Filium genuit, per quem fecit lucem.
Nam « omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum
est nihil Joan. I. » Ad justificationem nascitur
nobis in mente, juxta quod legitur; « Timentitibus
Deum orietur sol justitiae, » id est
lux quae justificat, illa videlicet, « quae illuminat
omnem hominem venientem in hunc mundum ibid..
» Ad salvationem natus est nobis ex matre,
juxta quod legitur: « Paries quidem filium, et vocabis
nomen ejus Jesum Luc. I. » -- « Ipse enim
salvum faciet populum suum a peccatis eorum Matth. I.
»
Et filius datus est nobis. Nobis autem datus est a
Deo, ut Deo redderetur a nobis pro debito. Inter
Deum enim et hominem gravis erat inimicitiarum
discordia, quoniam homo peccando servum subtraxit
et abstulit Domino, quem tradidit et subjecit
diabolo. Pax igitur inter eos rationabiliter fieri non
poterat, nisi damnum quod intulerat, restauraret.
Homo vero nihil habebat quod digne Deo recompensaret
pro damno, quia si quid de rationabili
redderet creatura pro rationali sublata substantia,
minus esset, sed hominem non poterat digne restituere,
quia justum et innocentem sustulerat, et neminem
nisi peccatorem inveniebat. Videns itaque
Deus hominem sua virtute non posse jugum damnationis
evadere, primo praevenit eum per solam
misericordiam, ut deinde liberaret etiam per justitiam.
Ut ergo Deus placari posset ab homine, dedit
Deus homini gratis quod homo ex debito redderet
Deo. Dedit igitur hominem homini, quem restitueret
homo [ al. Deus] pro homine; qui ut recompensatio