PL 217, col. 479

Sermones de sanctis (Innocentius III), J. P. Migne

est dolor, ore per confessionem in qua est pudor,
et opere per satisfactionem in qua est labor.
Caveat ergo poenitens ne fallaciter poeniteat, cum
aestimet se veraciter poenitere. Nam cum poenitere
sit poenam tenere, profecto non poenitet qui poenam
non tenet. Ideoque Psalmista dicebat: « Laboravi
in gemitu meo, » etc. Psal. VI. De raro et de
modico gemitu non dixisset « laboravi in gemitu
meo; » sed de diuturno et continuo, quia non laborat
in gemitu qui protinus ridet ut gemit. Profecto
non poenitens qui poenam non tenens, sed
magis deridens, quia de gemitu ad risum procedens.
Ille vero laborabat in gemitu qui dicebat: « Tota
die contristatus ingrediebar; rugiebam a gemitu

cordis mei, et dolor meus ante me est semper Psal.
XXXVII. » Nec semel est flendum, sed saepe. Propter
quod ait: « Lavabo per singulas noctes lectum
meum Psal. VI. » Nec modicum quidem sed multum.
Propter quod addidit: « Lacrymis meis stratum
meum rigabo ibid.. » Ubi enim est irrigatio,
ibi est abundantia humoris. Propterea non dicit in
noctibus, sed per noctes; non dicit per aliquas, sed
per singulas; ut ostendat se diutinum et continuum
fletum habere; illorum duritiam reprehendens, qui
vix raro possunt ad lacrymas emolliri. Saxeum
enim pectus, lapideum cor et ferreum habet, qui
pro se non tam in corpore morituro quam forsitan
in corde jam mortuo gemitus non producit, suspiria
non emittit, et lacrymas non effundit. Sciat

ergo se culpabiliter durum et dure culpabilem, qui
corporalem amici sui mortem deplorat, et spitualem
animae suae mortem non deflet.
Attende potius illius peccatricis lacrymas, quae
« stans retro secus pedes Domini, lacrymis rigabat
pedes ejus, et capillis capitis sui tergebat; » et tu
fac similiter, si vis audire cum illa: « Dimittuntur
tibi peccata tua Luc. VII. » Vel per noctem intelligitur
culpa, quae mentem obtenebrat, et obscurat
caligine peccatorum; et per lectum intelligitur conscientia
in qua dormit spiritus quando quiescit ab
inquietudine vitiorum. Dicit ergo: « Lavabo lectum
meum, » id est mundabo conscientiam meam; « per
singulas noctes, » id est per singulas culpas,

hoc est ab universis peccatis. Pro singulis enim
culpis debet poenitens singulas hostias immolare,
ut juxta legem divinam dignum offerat sacrificium
pro peccato Lev. V; illud utique, de
quo alibi legitur: « Sacrificium Deo spiritus contribulatus Psal. L,
» in qua incestiva singula
hodie abluuntur. Caveat ergo poenitens ne forte in
confusione si sonum proferat, sibilus prodeat.
Nam qui peccata sua partim revelat et partim occultat,
vel unam partem uni, et alteram partem
alteri confitetur, vel exprimit factum et supprimit
modum, seu crimen attenuat et excusat, is profecto
non sonum profert, sed sibilum prodit. Qui
vero veraciter confitetur, debet omnes peccati circumstantias

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.