PL 217, col. 707

De contemptu mundi (Innocentius III), J. P. Migne

Non est quisquam sine labore sub sole, non est sine
defectu sub luna, non est sine vanitate sub tempore.
Tempus est mora rerum mutabilium. « Vanitas vanitatum,
inquit Ecclesiastes Cap. I, et omnia vanitas. »
O quam varia sunt studia hominum, quam
diversa sunt exercitia. Unus est tamen omnium finis,
et idem effectus, labor et afflictio spiritus. « Occupatio
magna creata est omnibus hominibus, et
jugum grave super filios Adam, a die exitus de
ventre matris eorum, usque in diem sepulturae in
matrem omnium Eccli. XL. »
CAPUT XIII. De studio sapientum.
Perscrutentur sapientes, investigent alta coeli,
lata terrae, profunda maris, et de singulis disputent,

de cunctis pertractent, discant semper aut doceant.
Et quid ex hac occupatione nisi laborem et dolorem
et afflictionem spiritus invenient? Noverat hoc experimento
qui dixerat: « Dedi cor meum ut scirem
prudentiam atque doctrinam, errores et stultitiam,
et agnovi quod esset labor et afflictio spiritus, eo
quod in multa sapientia multa sit indignatio, et qui
addit scientiam addit dolorem Eccle. I. » Licet
enim oporteat indagantem et multis insudare vigiliis,
et invigilare laboribus et sudoribus, vix tamen
est quidquam tam vile, vix est tam facile, quod ad
plenum intelligat homo, comprehendatque ad liquidum,
nisi forsan illud perfecte sciatur, quod nihil
scitur perfecte, quanquam ex hoc insolubilis redargutio
consequatur. Quin imo « corpus quod corrumpitur,

aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio
sensum multa cogitantem Sap. IX. »
Audi quid super hoc sentiat Salomon: « Cunctae
res difficiles, non potest eas homo explicare sermone Eccle. I.
» -- « Est homo qui diebus ac noctibus
somnum non capit oculis, et nullam operum Dei
potest invenire rationem. Et quando plus laboraverit
ad quaerendum, tanto minus inveniet [(Eccle.
VIII)] . » -- « Deficiunt ergo scrutantes scrutinio,
quoniam accedet homo ad cor altum, et exaitabitur
Deus Psal. LXIII. » -- « Perscrutator enim majestatis
opprimetur a gloria Prov. XXV. » Qui enim
magis intelligit, magis dubitat: et ille videtur sibi
plus sapere, qui plus desipit. Ergo pars scientiae

est scire quod nesciat. « Fecit autem Deus hominem
rectum, et ipse se infinitis immiscuit quaestionibus. Eccli. VII.
»
CAPUT XIV. De variis studiis hominum.
Currunt et discurrunt mortales per sepes et
semitas, ascendunt montes, transcendunt colles,
transvolant rupes, pervolant alpes, transgrediuntur
foveas, ingrediuntur cavernas, rimantur viscera
terrae, profunda maris, incerta fluminis, opaca
nemoris, invia solitudinis, exponunt se ventis et
imbribus, tonitruis et fulminibus, fluctibus et procellis,
ruinis et praecipitiis. Metalla cudunt et conflant,
lapides sculpunt ei poliunt, ligna succidunt
et dolant, telas ordiuntur et texunt vestes, sincidunt

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.