PL 217, col. 709

De contemptu mundi (Innocentius III), J. P. Migne

Donec eris felix multos numerabis amicos
Tempora si fuerint nubila, solus eris.
OVID. Trist. I, IX, 3.
Proh pudor! secundum fortunam existimatur persona,
cum potius secundum personam aestimanda
sit fortuna. Tam bonus reputatur quam dives,
tam malus quam pauper, cum potius tam dives
sit reputandus quam bonus, tam pauper quam
malus. Dives autem a superfluitate resolvitur, et
jactantia effrenatur, currit ad libitum, et corruit
ad illicitum. Etiam fiunt instrumenta poenarum,
quae fuerant oblectamenta culparum. Labor in
acquirendo, timor in possidendo, dolor in amittendo,
mentem ejus semper fatigat, sollicitat et
affligit. « Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et

cor tuum Matth. VI. » Sed de hoc in sequentibus
plenius dicemus.
CAPUT XVII. De miseria servorum et dominorum.
Servus ministrat, minis terretur, angariis fatigatur,
plagis affligitur, opibus spoliatur: quod si
non habet, habere compellitur, et si habet, cogitur
non habere. Culpa domini, servi poena: culpa
servi, domini praeda:
Quidquid delirant reges, plectuntur Achivi.
HOR. Ep. I, II, 14.
Venatio leonis onager in eremo, sic et pascua divitum
pauperes. O extrema conditio servitutis!
Natura liberos genuit, sed fortuna servos constituit
Eccli. XIII.
Servus cogitur pati, et nemo sinitur
compati: dolere compellitur, et nemo condolere
permittitur. Sic ipse non suus est, ut nemo sit
sibi. Miseri qui castra sequuntur, quia miserum
est vivere aliena praeda. Dominum autem si crudelis
est, oportet vereri propter nequitiam subjectorum;
si mitis est, contigit illum contemni
propter insolentiam subjectorum. Severum ergo
metus affligit, mansuetum vilitas parvipendit;
nam crudelitas parit odium, et familiaritas parit
contemptum; familiaris enim cura fatigat, et domestica
sollicitudo molestat. Oportet enim eum
semper esse paratum, ubique munitum, ut possit
insidias malignantium praecavere, oppugnantium
injurias propulsare, hostes conterere, cives tueri.

Nec sufficit diei malitia sua, sed dies diei laborem
eructat, et nox nocti sollicitudinem indicat Psal. XVIII.
Dies ergo laboriosi ducuntur, et noctes
expenduntur insomnes.
CAPUT XVIII. De miseria continentis et conjugati.
Si potest ignis non urere, potest caro non concupiscere,
quia quantumcunque punietur [ al.
pugnetur] nunquam tamen Jebusaeus ille potest
expelli:
Naturam expellas furca, tamen usque recurret.
HOR. Ep. I, X, 24.
« Non omnes, inquit, capiunt verbum istud, sed qui

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.