PL 217, col. 720

De contemptu mundi (Innocentius III), J. P. Migne

implebitur pecunia, et qui amat divitias, fructum
non capiet ex eis Eccle. V. » Infernus et perditio
nunquam replentur, similiter et oculi hominum insatiabiles.
« Sanguisugae vero duae filiae sunt, quae
dicunt: Affer, affer Prov. XXX. » Nam
Crescit amor nummi, quantum ipsa pecunia crescit.
JUVENAL., XIV, 139.
CAPUT VII. Quare cupidus satiari non potest.
Vis, o cupide, scire quare semper es vacuus, cur
nunquam impleris? Adverte: Non est plena mensura
tua, quae quantumcunque contineat, adhuc
capax est amplioris. Sed humanus animus capax
est Dei, quoniam « qui adhaeret Deo, unus spiritus
est cum Deo I Cor. VI. » Quantumlibet ergo contineat,

nunquam est plenus, nisi Deum habeat, cujus
semper est capax. Si vis ergo, o cupide, satiari,
desinas esse cupidus, quia dum cupidus fueris,
satiari non poteris. « Non est enim conventio
lucis ad tenebras, neque Christi ad Belial [(II Cor.
VI)] , » quia « nemo potest Deo servire et mammonae Matth. VI.
»
CAPUT VIII. De falso nomine divitiarum.
O falsa divitiarum felicitas, quae divitem veraciter
efficit filium infelicem. Quid enim est infelicius
al. falsius quam opes mundi, quae divitiae nuncupantur?
Opposita quippe sunt esse divitem et egenum.
At opes mundi non, auferunt, sed afferunt

egestatem. Magis enim inquit Salomon, sufficit
modicum pauperi, quam plurimum diviti, quia
« ubi multae divitiae, ibi multi, qui comedunt illas Eccle. V.
» Quot et quanti magnates indigeant,
ipsemet frequenter experior. Opes itaque non faciunt
hominem divitem, sed egenum.
CAPUT IX. Exempla contra cupiditatem.
Quam multos seduxit cupiditas! quam plures
perdidit avaritia! Balaam asella redarguit, et pedes
sedentis attrivit, quia captus cupiditate promissorum
disposuerat maledicere Israeli Num. XXII.
Achan populus lapidavit, quia tulit aurum et argentum
de anathemate Josue VII. Naboth interemptus
est, ut Achab ejus vineam possideret (III Reg.

XXI). Giezi lepra percussus est, quia petiit et recepit
aurum et argentum, et vestes sub nomine Elisei IV Reg. V.
Judas laqueo se suspendit, quia
vendidit et tradidit Christum Matth. XXVII Ananiam
et Saphiram subitanea mors exstinxit, quia
de pretio agri defraudaverunt apostolos Act. V.
Et Aedificavit Tyrus munitionem suam, et coacerbavit
argentum quasi humum, et aurum quasi lutum
platearum, sed ecce Dominus possidebit eam,
et percutiet in mari fortitudinem ejus, et haec igni
devorabitur Zach. IX. »
CAPUT X. De superflua sollicitudine cupidorum.
Cur ad congregandum quis instet, cum stare
non possit ille qui congregat? Nam « quasi flos

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.