PL 217, col. 725

De contemptu mundi (Innocentius III), J. P. Migne

carnes, et bibere vinum. Comedamus et
bibamus, eras enim moriemur. Et revelata est in
auribus meis vox Domini exercituum: Si dimittetur
haec iniquitas vobis donec moriamini [(Isa.
XXII)] . » -- « Vae coronae superbiae Ephraim. Sacerdos
et propheta nescierunt, prae ebrietate absorpti sunt
a vino, nescierunt videntem, et ignoraverunt judicium Isa. XXVIII.
» Proh pudor, cum ad annuntiandam
evangelicam lectionem, a quodam presbytero
benedictio peteretur, hesternam crapulam, et
nocturnam ebrietatem eructans, fertur alta voce
dixisse: « Potum servorum benedicat rex angelorum. »
CAPUT XXI. De luxuria.
Porro turpis mater filiam generat turpiorem;
justum est enim, ut « qui in sordibus est, sordescat
et adhuc Apoc. XXII. » -- « Omnes enim adulterantes
quasi clibanus succensus a coquente. Coeperunt
principes furere a vino Ose. VII. » Venter
enim oppipare satur, libenter Venerem amplexatur.
O extrema libidinis turpitudo, quae non solum mentem
effeminat, sed etiam corpus enervat, non solum
maculat animam, sed foedat personam « Omne
namque peccatum quodcunque fecerit homo, extra
suum corpus est, qui autem fornicatur, in corpus
suum peccat I Cor. VI. » Semper illam praecedunt
ardor et petulantia, semper comitantur fetor et
immunditia, sequuntur semper dolor et poenitentia.
« Favus enim, inquit Salomon, distillans labia

meretricis, et nitidius oleo guttur ejus. Novissima
autem illius amara sicut absinthium, et lingua ejus
acuta quasi gladius biceps Prov. V. »
CAPUT XXII. De generalitate luxuriae
Familiaris est inimicus, habitans non procul,
sed prope: non exterius, sed interius; nam « virtusejus
in lumbis ejus, et fortitudo ejus in umbilico
ventris ejus Job XL. » Nunquam fugatur, nisi cum
fugitur: nunquam mactatur, nisi cum maceratur.
Ad causam exigit libertatem et abundantiam, sed
requirit al. reperit ad effectum facultatem et adjacentiam.
Haec omnem aetatem corrumpit, omnem
sexum confundit, omnem ordinem solvit, omnem

gradum pervertit; invadit enim senes et juvenes,
mares et feminas, prudentes et simplices, superiores
et inferiores, ad extremam generationem etiam
sacerdotes, qui nocte Venerem amplexantur, mane
vero virginem venerantur. Turpe dictu, sed turpissimum
actu, dici liceat quod agi non libeat. Nocte
filium Veneris agitant iu cubilibus, mane filium virginis
offerunt in altari.
CAPUT XXIII. De diversis speciebus luxuriae et poenis earum.
Quis multiplices species hujus sufficienter valet
explicare? Haec enim Pentapolim cum adjacente regione
subvertit Gen. XIX. Sodomitas et Sichen cum
populo interemit, raptores Dinae Gen. XXXIV, Her,
et Onam filios Juda percussit Gen. XVI, scilicet

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.