PL 217, col. 769
Mysteria evangelicae legis et sacramenti eucharistiae (Innocentius III), J. P. M
MINISTRI.--Habemus ad Dominum.
SACERDOS.--Gratias agamus Domino Deo nostro.
MINISTRI.--Dignum et justum est.
SACERDOS.--Vere dignum et justum est, aequum
et salutare, nos tibi semper et ubique gratias
agere: Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne
Deus. Quia per incarnati Verbi mysterium, nova
mentis nostrae oculis lux tuae claritatis infulsit: ut
dum visibiliter Deum cognoscimus, per hunc in invisibilium
amorem rapiamur. Et ideo cum angelis,
et archangelis, cum thronis et dominationibus,
cumque omni militia coelestis exercitus hymnum
gloriae tuae canimus, sine fine dicentes:
Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus Sabaoth.
Pleni sunt coeli et terra gloria tua.
Hosanna in excelsis.
Benedictus qui venit in nomine Domini.
Hosanna in excelsis.
CANON MISSAE.
Te igitur, clementissime Pater, per Jesum Christum
Filium tuum Dominum nostrum, supplices
rogamus, ac petimus, uti accepta habeas, et benedicas
haec dona, haec munera, haec sancta sacrificia
illibata, inprimis quae tibi offerimus pro Ecclesia tua
sancta catholica; quam pacificare, custodire, adunare,
et regere digneris toto orbe terrarum, una
cum famulo tuo Papa nostro N., et antistite nostro
N., et omnibus orthodoxis, atque catholicae, et apostolicae
fidei cultoribus.
COMMEMORATIO PRO VIVIS.--Memento, Domine,
famulorum famularumque tuarum NN.--Et omnium
circumstantium quorum tibi fides cognita est,
et nota devotio, pro quibus tibi offerimus, vel qui
tibi offerunt hoc sacrificium laudis, pro se, suisque
omnibus; pro redemptione animarum suarum, pro
spe salutis, et incolumitatis suae: tibique reddunt
vota sua aeterno Deo, vivo et vero.
INFRA ACTIONEM.--Communicantes, et memoriam
venerantes, inprimis gloriosae semperque Virginis
Mariae, genitricis Dei, et Domini nostri Jesu
Christi: sed et beatorum apostolorum ac martyrum
tuorum Petri et Pauli, Andreae, Jacobi, Joannis,
Thomae, Jacobi, Philippi, Bartholomaei, Matthaei,
Simonis et Thadaei, Lini, Cleti, Clementis, Xysti,
Cornelii, Cypriani, Laurentii, Chrysogoni, Joannis
et Pauli, Cosmae et Damiani, et omnium sanctorum
tuorum, quorum meritis precibusque concedas, ut
in omnibus protectionis tuae muniamur auxilio.--Per
eumdem Christum Dominum nostrum. Amen.--Hanc
igitur oblationem servitutis nostrae, sed et
cunctae familiae tuae, quaesumus, Domine, ut placatus
accipias; diesque nostros in tua pace disponas,
atque ab aeterna damnatione nos eripi et in
electorum tuorum jubeas grege numerari.--Per
Christum Dominum nostrum. Amen.
Quam oblationem tu, Deus, in omnibus, quaesumus,
benedictam, adscriptam, ratam, rationabilem,