PL 217, col. 771

Mysteria evangelicae legis et sacramenti eucharistiae (Innocentius III), J. P. M

Per quem haec omnia, Domine, semper bona
creas, sanctificas, vivificas, benedicis, et praestas
nobis. Per ipsum, et cum ipso, et in ipso, est tibi
Deo Patri omnipotenti, in unitate Spiritus sancti,
omnis honor et gloria.
Per omnia saecula saeculorum.
MINISTRI.--Amen.
SACERDOS.--Oremus. Praeceptis salutaribus moniti,
et divina institutione formati, audemus dicere.
Pater noster qui es in coelis, sanctificetur nomen
tuum: adveniat regnum tuum: fiat voluntas tua
sicut in coelo, et in terra. Panem nostrum quotidianum
da nobis hodie: et dimitte nobis debita nostra,
sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne
nos inducas in tentationem.
MINISTRI.--Sed libera nos a malo.
SACERDOS.--Amen.
Libera nos, quaesumus, Domine, ab omnibus
malis praeteritis, praesentibus et futuris: et intercedente
beata et gloriosa semper Virgine Dei genitrice
Maria, cum beatis apostolis tuis Petro et Paulo,
atque Andrea et omnibus sanctis. Da propitius pacem
in diebus nostris: ut ope misericordiae tuae
adjuti, et a peccato simus semper liberi, et ab omni
perturbatione securi. Per eumdem Dominum nostrum
Jesum Christum Filium tuum qui tecum vivit
et regnat in unitate Spiritus sancti Deus.
Per omnia saecula saeculorum.
MINISTRI.--Amen.
SACERDOS.--Pax Domini sit semper vobiscum.
MINISTRI.--Et cum spiritu tuo.
SACERDOS.--Haec commistio et consecratio corporis
et sanguinis Domini nostri Jesu Christi, fiat
accipientibus nobis in vitam aeternam. Amen.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, miserere
nobis.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, miserere
nobis.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, dona nobis
pacem.
Domine Jesu Christe, qui dixisti apostolis tuis:
Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis: ne
respicias peccata mea, sed fidem Ecclesiae tuae:
eamque secundum voluntatem tuam pacificare et

coadunare digneris.
Domine Jesu Christe, Fili Dei vivi, qui ex voluntate
Patris, cooperante Spiritu sancto, per mortem
tuam mundum vivificasti: libera me per hoc sacrosanctum
corpus et sanguinem tuum ab omnibus
iniquitatibus meis, et universis malis, et fac me
tuis semper inhaerere mandatis, et a te nunquam
separari permittas.
Perceptio corporis tui, Domine Jesu Christe,
quod ego indignus sumere praesumo, non mihi proveniat
in judicium et condemnationem; sed pro tua
pietate mihi ad tutamentum mentis et corporis, et
ad medelam percipiendam.
Panem coelestem accipiam, et nomen Domini invocabo.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.