PL 217, col. 791

Mysteria evangelicae legis et sacramenti eucharistiae (Innocentius III), J. P. M

significat, quae sine mensura Christus accepit, quoniam in eo plenitudo divinitatis habitat corporaliter Coloss. II
.
Nam qui de coelo venit, super omnes est;
cui Deus non dedit spiritum ad mensuram [(Joan.
III)]
.-- Super quem videris Spiritum, inquit, sanctum descendentem et manentem, hic est qui baptizat
in Spiritu sancto
Joan. I
. Nam requiescit super
eum Spiritus sapientiae et intellectus Isa. II
, etc.
Ipse vero de plenitudine sua secundum differentes
donationes distribuit: alii, secundum Apostolum,
dans sermonem scientiae, alii gratiam sanitatum, alii
operationem virtutum I Cor. XII
, etc. Quod et visibilis
pontifex imitatur, et alios in Ecclesia constituens
sacerdotes, alios diacones, alios subdiacones,
et hujusmodi.
CAPUT XLVII. De quinque psalmis dum praeparatur episcopus dicendis.

Celebraturus episcopus missarum solemnia,
quosdam psalmos et orationes praemittit, secundum
exhortationem Psalmistae dicentis: Praeoccupemus
faciem ejus in confessione, et in psalmis jubilemus
ei Psal. XCIV
. Dicit autem hos quinque psalmos: Quam dilecta
Psal. XXIII
, Benedixisti LXXXIV, Inclina
LXXXV, Credidi CXV, De profundis CXXIX.
Ut quidquid immundum quinque sensuum transgressione
commisit, quinque psalmorum oratione
detergat. Quaedam enim continentur in ipsis quae
recte conveniunt celebraturis altaris mysterium et

eucharistiae sacramentum. In primo: Concupivit et
defecit anima mea in atria Domini. Altaria tua, Domine
virtutum, rex meus et Deus meus. Domine
Deus virtutum, exaudi orationem meam, auribus percipe
Deus Jacob. Protector noster aspice Deus, et
respice in faciem Christi tui. In secundo: Converte
nos, Deus salutaris noster, et averte iram tuam a
nobis. Nunquid in aeternum irasceris nobis? Ostende
nobis, Domine, misericordiam tuam, et salutare tuum
da nobis. Verumtamen propter timentes eum salutare
ipsius, ut inhabitet gloria in terra nostra. In tertio: Auribus percipe, Domine, orationem meam, et intende
voci deprecationis meae. Omnes gentes quoscunque
fecisti venient et adorabunt coram te, Domine.
Confitebor tibi, Domine Deus meus, in toto

corde meo, et glorificabo nomen tuum in aeternum.
In quarto: Calicem salutaris accipiam, et nomen
Domini invocabo. Dirupisti, Domine, vincula mea,
tibi sacrificabo hostiam laudis, et nomen Domini invocabo.
Vota mea Domino reddam in conspectu omnis
populi ejus; in atriis domus Domini, in medio
tui Jerusalem. In quinto: Fiant aures tuae intendentes
in vocem deprecationis meae. Sustinuit anima
mea in verbo ejus, speravit anima mea in Domino.
Quia apud Dominum misericordia et copiosa apud
eum redemptio. Orationes vero quas addit, manifeste
pertinent ad impetrandum cordis et corporis
munditiam et munimen.
CAPUT XLVIII. De pontificalibus indumentis, secundum quod membris conveniunt: ubi agitur de caligis et sandaliis.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.