PL 217, col. 926
De quadripartita specie nuptiarum (Innocentius III), J. P. Migne
In hoc vero nuptiali commercio paranymphus
fuit Angelus Gabriel, qui missus ad Virginem, eam
suaviter salutavit: Ave, inquit, gratia plena:
Dominus tecum. Statimque thalamum praeparans
virginalem, adjunxit: Spiritus Sanctus superveniet
in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Quo
per consensum Virginis praeparato: Ecce, inquit, ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum
tuum,
protinus inter Verbum et humanam naturam
sacrosanctum conjugium est contractum. Quia: Verbum
caro factum est, et habitavit in nobis. Beata,
quae credidit, quoniam omnia completa sunt ei.
De Testibus.
Ne vero conjugium esset omnino clandestinum,
quatuor adfuerunt personae; Pater, et Mater, Sacerdos,
et Paranymphus: quos utique Deum Patrem et
Virginem Matrem, Spiritum Sanctum et Gabrielem
Angelum intelligimus. Sed Pater et Spiritus Sanctus
interius invisibiliter adfuerunt; Mater et Angelus
exterius visibiliter astiterunt.
Contra Maleficum.
Pauci quidem, et tales, quos nullus suspicaretur,
ad hoc convenere commercium, quatenus Incarnationis
mysterium Diabolo celaretur, ne quid
invidus, et malignus contra salutem machinaretur
humanam. Invidia namque diaboli mors introivit
in orbem terrarum.
De Effectu.
Plene tamen ex omni parte rationalis spiritus interfuit,
et divinus, angelicus, et humanus; quia per
Incarnationis mysterium non solum inter Deum, et
hominem, verum et inter Angelum et hominem
esset concordia reformata: cum secundum Apostolum:
Et quae in Coelis, et quae in terris sunt, restauraverit.
Et ob hoc illa coelestis militiae multitudo
psallebat: Gloria in excelsis Deo, et in
terra pax hominibus bonae voluntatis.
De Loco.
Locum ergo celebrandis nuptiis, thalamum Virginis
deputavit, secundum illud propheticum: In sole posuit tabernaculum suum, et ipse tanquam
sponsus procedens de thalamo suo.
De Annulo.
In hoc thalamo Dei Filius humanam naturam
et annulo desponsavit, et osculo. Nam si Spiritus
Sanctus per digitum designatur, secundum illud
quod legitur: Digitus Dei est hic. Et alibi: Si ergo in digito Dei ejicio daemonia, filii vestri in
quo ejiciunt?
Recte per annulum digiti, donum Spiritus
Sancti debet intelligi.
De Subarrhatione.
Tunc ergo Dei Verbum humanam naturam annulo
subarrhavit, cum eam donis Spiritus Sancti sine