PL 217, col. 935

De quadripartita specie nuptiarum (Innocentius III), J. P. Migne

propter fornicationem, et adulterium dicit dissolutum
esse conjugium, ut nec ipse sit vir, nec ipsa
sit uxor.
Solutio.
Sane spirituale conjugium, quod per animi charitatem
Deus cum Synagoga contraxit, illud utique
fuit per idololatriam dissolutum, per quam anima
moritur, quia separatur a Deo. Nam sicut corpus
vivit ex anima, sic anima vivit ex Deo. Apostolo
vero docente didicimus, quod altero conjugatorum
defuncto, reliquus a conjugii lege solutus est. Sacramentale
vero conjugium dissolvi non potest,
quia nondum Christus per naturae conformitatem
contraxerat cum Ecclesia, quia Verbum nondum
fuerat incarnatum.
Utrum parvulus baptizatus contrahat Sacramentale conjugium?

Si vero quaeratur de parvulo, qui non credit,
utrum Christo per Sacramentum fidei desponsetur,
forsitan respondebitur, quod sicut in fide baptizatur
Ecclesiae, sic per fidem Ecclesiae desponsatur.
Nam sicut in adulto fides Sacramenti sine Sacramento
fidei potest peccata delere, sic in parvulo
Sacramentum fidei sine fide Sacramenti peccatum
potest dimittere. Quid enim si supplet gratia, quod
negat natura? Tametsi verum sit, in carnali conjugio,
quod per alienum consensum nemo matrimonialiter
obligatur.
Quaestio Utrum Christus dicendus sit bigamus

Cum autem secundum Apostolum oporteat Episcopum esse unius uxoris virum,
id est monogamum:
quomodo Christus, qui est Pontifex futurorum
bonorum, sacerdos in aeternum secundum ordinem
Melchisedech, repudiata Synagoga, superduxit
Ecclesiam? Sane licet Christus ad tempus deseruit
Synagogam: quoniam ut ipse meminit per
Prophetam: Denudavit fornicationes suas, et discooperuit
ignominiam suam, et recessit ab ea; postea
tamen illam resumpsit in primitivis fidelibus,
quia, solus ex Judaeis est, cui non superduxit
Ecclesiam, sed inseruit tanquam oleastrum olivae:
juxta quod ei dixit Apostolus: Quod si aliqui ex
ramis fracti sunt, tu cum oleaster esses, insertus es

in illis, et factus est socius radicis, et pinguedinis
olivae . . . . . Caecitas enim ex parte cecidit in Israel,
donec plenitudo Gentium intraret, et sic omnis Israel,
salvus fieret. Veritas quoque cum in Evangelio praemisisset:
Animam meam pono pro ovibus meis;
consequenter adjunxit: Et alias oves habeo, quae
non sunt ex hoc ovili: et illas oportet me adducere,
et vocem meam audient, et erit unum ovile, et unus
pastor: id est unus pastor, unus sponsus, et una

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.