PL 217, col. 938

De quadripartita specie nuptiarum (Innocentius III), J. P. Migne

ex operibus justitiae, quae fecimus nos, sed secundum
suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum
regenerationis Spiritus Sancti, quem effudit in nobis
abunde per Jesum Christum Salvatorem nostrum: ut
justificati gratia ipsius, haeredes simus secundum spem
vitae aeternae. Si autem gratia,
non ex operibus:
alioquin gratia jam non est gratia. Non est ergo volentis, neque currentis, sed Dei miserentis,
ad quem
nullus accedit, nisi ipse praecedat, nemo pervenit,
nisi ipse praeveniat: unde Propheta dicit in Psalterio;
Praevenisti eum in benedictionibus dulcedinis,
et Christus in Evangelio: Nemo venit ad me,
nisi Pater meus traxerit eum. Misericordia enim Dei
non solum praevenit, sed subsequitur. Praevenit inspirando;
subsequitur adjuvando. Praevenit, ut incipiat;

subsequitur ut perficiat. De praevenienti dicit
in Psalterio: Misericordia ejus praeveniet me. De
subsequenti dicit in alio loco: Misericordia tua
subsequetur me. Non ergo pro dote, sed tantum ex
gratia Deus animam, vel Christus sibi desponsavit
Ecclesiam. Quis enim prior dedit illi, et retribuetur
ei? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt
omnia. Quid igitur habet homo, quod non acceperit?
Ipsa caritas, per quam anima Deo spiritualiter
copulatur, sibi datur a Deo: Paulo attestante,
qui ait: Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris
per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis.
Quod Christus donationem facit Ecclesiae.
Haec animae peccata dimittit, ut separatam a Diabolo
copulet Deo. Caritas enim operit multitudinem

peccatorum. Et Dominus inquit in Evangelio: Dimissa
sunt ei peccata multa, quoniam dilexit multum.
Qui cum proposuisset Simoni Pharisaeo, quod duo debitores erant uni faeneratori, et unus debebat
denarios quingentos, et alius quinquaginta, non habentibus
autem illis unde redderent, donavit utrique.
Quis ergo plus diligit? Recte Simon illi respondit:
Existimo cui plus donavit.
Haec est ergo donatio
propter nuptias, remissio peccatorum. Nam si caritas
est conjugium, propter quod Deus animae copulatur,
et propter caritatem debita condonantur,
profecto donatio propter nuptias est remissio peccatorum;
et secure dicimus, et libere protestatur,
quod causa justificationis est caritas, secundum
Evangelicum, et Apostolicum testimonium, quod induximus:
Dimissa sunt ei peccata multa, quoniam
dilexit multum.
Et si caritas operit multitudinem peccatorum
(lucem enim tenebrae fugiunt) utique lux tenebras
fugat. Quia non est conventio lucis ad
tenebras,
neque Christi ad Belial. Aliam quoque
donationem Christus promittit Ecclesiae, quam publicis
litteris Matthaeus Evangelista describit: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum
Coelorum. Beati mites,
etc.
De mysticis donis, quae Gentilitas Christo praemisit.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.