PL 217, col. 970
Commentarium in VII psalmos poenitentiales (Auctor incertus (Innocentius III)),
Septem quoque petitiones continentur in Oratione Dominica,
tres pertinentes ad vitam futuram, et tres pertinentes
ad vitam praesentem, media vero pertinens ad
utramque [(Matth. VI)] . Similiter septem beatitudines
in sermone Domini distinguuntur [(Matth. V)] . Nam
octava beatitudo redit ad caput, sicut octava dies
redit ad principium. Sed et septimus dies, septima
hebdomada, septimus mensis et septimus annus,
sacrati [ al. feriati] erant in lege, praesertim Pentecostalis
solemnitas, quae post septimum dierum,
septenarium sequebatur: et post septimum annorum
septenarium observatio jubilei. Septenarius
enim universitatis, et quietis, et perfectionis, et
sanctificationis est numerus specialis, quia septem
diebus agitur et repetitur omne tempus, unde Dominus
ait: Non dico tibi septies, sed usque septuagies
septies [(Matth. XVIII)]
, id est semper; et: Septimo
die requievit Dominus ab omni opere quod patrarat [(Gen. II)]
,
quo videlicet die ipse Christus
requievit in sepulcro. Et ex partibus septenarii
perficitur plenus homo, ternario quantum ad animam,
propter tres vires animae naturales, et quaternario
quantum ad corpus, propter quatuor corporis
elementa. Hic primus in monadibus, in se
primum continet perfectum numerum, redditum ex
suis partibus aggregatis, et solus multiplicatus,
per suarum alteram partium, ex se generat primum
perfectum numerum in decadibus, ut perfectionem
ipse primus in se contineat simplicem, et solus perfectionem
ex se generet duplicem, ut dictum est generalem
[ al. numeralem], de cujus numeri sanctificatione
jubetur in lege: Memento, ut diem Sabbati
sanctifices [(Exod. XX)]
. Unde Deus septem gentes de
terra promissionis ejecit [(Deut. VII)] , et septem daemonia
expulit de Maria [(Marc. XVI)] , vitiorum ejectionem
et peccatorum expulsionem significans,
per quam anima sanctificatur, infusa gratia septiformi.
Septenarius quippe numerus non solum septem
principalia Spiritus sancti dona designat, verum
etiam et tres catholicas et quatuor principales virtutes
significat: duos denarios stabularii [(Luc. X)] ,
et quinque corporis sensus: unum baptisma et sex
opera pietatis, quae sanctificationem perfectam
simul omnia operantur. Hic ergo numerus non
solum ex quaternario et ternario, verum etiam ex
quinario et binario, nec non ex senario et unitate
componitur, ut homo ex anima perfectus et corpore,
duplicatis duobus et quinque talentis, per
exercitium pietatis, de labore transeat ad quietem,
juxta quod Veritas ait: Martha, Martha, sollicita
es et turbaris erga plurima. Porro, unum est necessarium.
Maria optimam partem elegit, quae non auferetur
ab ea [(ibid.)]
, quam et ipse Psalmista desideranter
optabat, dicens: Unam petii a Domino,
hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus
diebus vitae meae [(Psal. XXVI)]
. Hinc est quod
septenarii computatio ad XXVIII pertingit; quia
gratia septiformis, duplicato in duplici stola denario,
qui reddetur in vinea laborantibus, ad beatae