PL 217, col. 972

Commentarium in VII psalmos poenitentiales (Auctor incertus (Innocentius III)),

inter duos consimiles unus dissimilium collocatur,
et inter duos dissimiles unus consimilium constituitur,
hoc profecto designat, quod cum poenitentiales
psalmi solummodo competant viatoribus,
nulla in via sunt ita perfecta, quibus non interveniat
aliquod imperfectum: nec aliqua tam sunt
mala, quibus non intercidat aliquod bonum: quatenus
nec perfectis praesumptio, nec malis desperatio
tribuatur, quod maxime convenit et expedit
poenitenti, ut nec de misericordia nimium praesumat
sperando, nec de justitia nimium desperet timendo,
sed inter superiorem et inferiorem molam spiritus
[ al. spiritualiter] conteratur.
Cum autem inter omnes orationum species, post
orationem Dominicam, praeemineat psalmodia, si

quis speciales psalmos subtiliter investiget, perfectam
in eis formam orandi inveniet, ad divinae propitiationis
gratiam promerendam. Unde quasdam
orationis circumstantias sensui praelibandas, quibus
animus praeinstructus, orationis virtutem in
psalmis ipsis facilius assequatur. Notandum ergo,
quod orat Christus, orant et angeli, orant daemones,
orant homines, orant boni, orant mali, orant
vivi, orant mortui, orant pro se, et orant pro aliis;
sed inter hos magna ac multa est differentia.
Christus enim sive pro se, sive pro aliis oret,
semper in omnibus exauditur. Oravit pro se in
cruce: Pater, inquit, in manus tuas commendo spiritum
meum [(Luc. XVIII)]
, et statim exauditus est,
quoniam inclinato capite tradidit spiritum. Oravit

pro aliis: Pater ignosce illis, quia nesciunt quid
faciunt [(ibid.)]
, et exauditus est pro omnibus, pro
quibus oravit, quemadmodum alibi dicit: Pater
gratias ago tibi, quoniam exaudisti me. Ego autem
sciebam, quia semper me audis [(Joan. XI)]
. Pro se
oravit et exauditus est; unde Pater inquit ad ipsum Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam,
et possessionem tuam terminos terrae
[(Psal. II)]
.
Oravit pro aliis, et similiter exauditus est: unde
cum dixisset ad Patrem: Pater sancte, serva eos,
quos dedisti mihi, ut sint unum, sicut et nos unum
sumus [(Joan. XVII)] ; consequenter subjunxit: Et ego
claritatem, quam dedisti mihi, dedi eis, ut sint unum
sicut et nos [(ibid.)]
. Ecce idem orat, et idem exaudit.

Orat ut homo, exaudit ut Deus. Unde sane debet
intelligi, quod de Spiritu sancto ait Apostolus: Ipse
Spiritus postulat pro vobis gemitibus inenarrabilibus [(Rom. VIII)]
,
quia facit nos postulare. Sane advocatum
habemus apud Patrem Jesum Christum, et ipse
est propitiatio pro peccatis nostris [(I Joan. II)]
; qui,
secundum Apostolum, semper interpellat pro nobis
ad Patrem [(Rom. VIII)] , semper vivens, ad interpellandum
pro nobis [(Hebr. VII)]
. Quia etiam, ut ait
idem Apostolus: in diebus carnis suae preces supplicationesque
ad eum, qui possit eum salvum facere a
morte, cum clamore valido et lacrymis, offerens, exauditus
est pro sua reverentia [(Hebr. V)]
. Nonne
autem oravit, ut transiret ab eo calix, cum dixit: Abba Pater, si possibile est transfer calicem hunc a

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.