PL 217, col. 990

Commentarium in VII psalmos poenitentiales (Auctor incertus (Innocentius III)),

tunc potens sum [(II Cor. XII)]
; quoniam infirmi
accincti sunt robore. Nec ut illa etiam, quae
aiebat: Fulcite me floribus, stipate me malis quia
amore langueo [(Cant. II)]
; quoniam talis infirmitas
est procul dubio salutaris. Sed nec sum infirmus ut
illi, de quibus dicitur: Infirmabuntur et peribunt a
facie tua [(Psal. IX)]
, quoniam infirmati sunt, et non
fuit qui adjuvaret. Nec etiam infirmus sum, ut illi,
de quibus legitur: Tradidit illos Deus in passiones
ignominiae [(Rom. I)]
, ut faciant ea quae non conveniunt;
quia talis infirmitas procul dubio est lethalis.
Sed ex illis me esse confiteor, de quibus dicitur: Multiplicatae sunt infirmitates eorum, postea acceleraverunt [(Psal. XV)]
.
Ex his quoque, de quibus scribitur:
Conscientia eorum, cum sit infirmate, polluitur.

Ecce enim accelero clamans: Sana me, Domine,
quoniam conturbata sunt ossa mea. Non tua quidem,
quoniam scriptum: Os enim non comminuetis
ex eo, sive, os illius non confringetis [(Exod. XII)]
.
Habes enim os divinitatis, de quo tu dicis: Adhaesit
os meum carni meae [(Psal. CI)]
. Habes et os humanitatis,
de quo dicit Ecclesia: Hoc nunc os ex
ossibus meis, et caro de carne mea [(Gen. II)]
. Sed nec
de illis ossibus dico, de quibus inquis in Psalmo: Sicut aqua effusus sum, et dispersa sunt omnia ossa
mea
[(Psal. XXI)]
. Et Ecclesia dicit in Threnis: De
excelso misit ignem in ossibus meis [(Thren. I)]
. Neque
de ossibus dico, quae magis sunt turbantia quam
turbata: Ossa, inquit, ejus sicut fistulae aeris (Job
XL), et putredo in ossibus ejus [(Prov. XII)]
. Ossa ejus

plena sunt adipe et medullis, ossa ejus irrigantur.
Sed de ossibus meis dico, quoniam conturbata sunt
ossa mea, id est virtutes et vires animae meae. Sed
illae per vitia externa turbantur, juxta quod dicitur: Dominus exturbavit ossa eorum qui hominibus placent,
confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos
[(Psal.
LII)]
. Ista vero per vitia conturbantur, juxta quod
dicitur: Ossa mea aruerunt prae caumate [(Job XXX)]
,
vel sicut in frixorio confrixa sunt. Ergo sana et custodi
omnia ossa mea, ut unum ex eis non conteratur,
ut timor tuus sit ossium irrigatio. Spiritualis
ergo languor est culpa, et corporalis est poena, quae
tamen contingit frequenter ex culpa, juxta quod
Veritas ait homini, qui habebat in infirmitate sua
triginta et octo annos: Ecce sanus factus es, jam noli

peccare ne deterius aliquid tibi contingat [(Joan. V)]
.
Et Apostolus ait: Qui manducat et bibit indigne, judicium
sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus
Domini. Ideo jacent inter vos multi infirmi et imbecilles,
et dormiunt multi [(I Cor. XI)]
. Saluberrimum
ergo est consilium, ut qui indiget corporali medela,
spiritualium prius exigat et accipiat medicinam,
quatenus cessante causa, cesset et effectus. Corporalis
autem infirmitas, etsi saepe, non tamen semper
provenit ex peccato. Quod probat Apostolus
dicens: Ne magnitudo revelationum extollat me datus
est mihi stimulus carnis meae, angelus Satanae,
qui me colaphizet: propter quod ter Dominum rogavi.
ut auferret illum a me, et dixit mihi: Sufficit tibi

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.