PL 22, col. 1172
Epistolae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
In inglese: The Letters of St. Jerome 140
poenitentiam, dicens: Nolo mortem peccatoris: tantum
ut convertatur et vivat [(Ezech. 18. 23)]
: Tu dixisti,
omnium Sanctorum tuorum eloquio: Convertimini,
sive revertimini, filii hominum, ad clementissimum
Patrem, qui occurrit venientibus, et signum quod suo
vitio perdiderunt, offert, et stolam incorruptionis
largitur antiquam.
8.
Quia mille anni in oculis tuis, ut dies hesterna,
quae praeteriit, vel transiit, et ut vigilia nocturna,
sive in nocte. Qui per Prophetas semper nos ad poenitentiam
provocas, dicens: Revertimini filii hominum,
petimus (ut ante jam dixi) ne facias hominem
in humilitate sempiterna retineri. Nec enim putamus
longum esse quod promittis, salutem nobis 1056
post tempora multa tribuendam. Aeternitati
enim comparata, brevis est omnium temporum
longitudo. In conspectu enim tuo mille anni quasi una
dies reputantur. Statimque se ipse reprehendit. Male
dixi, unam diem, et unius diei spatio mille annorum
apud te longitudinem computari, cum magis debuerim
dicere, unius vigiliae spatium, instar habere mille
annorum prolixitatem. Nox in quatuor vigilias dividitur,
quae singulae trium horarum spatio supputantur.
Unde et Dominus quarta vigilia ad navigantes
venit Apostolos [(Matth. 14; et Marc. 6)] . Sicut igitur
una noctis vigilia cito pertransiit, maxime vigiliarum
labore defessis: sic et mille annorum spatia apud te,
qui semper es, et futurus es, et fuisti, pro brevissimo
tempore computantur. Quodque infert: Sicut dies
hesterna, quae praeteriit, juxta illud Apostoli sentiamus
quod scribit ad Hebraeos: Jesus Christus heri et hodie,
ipse et in sempiternum [(Hebr. 13. 8)]
. Ergo arbitror ex
hoc loco, et ex Epistola quae nomine Petri Apostoli
inscribitur, mille annos pro una die solitos appellari:
ut scilicet quia mundus in sex diebus fabricatus
est, sex millibus annorum tantum credatur
subsistere: et postea venire septenarium numerum,
et octonarium, in quo verus exercetur sabbatismus,
et circumcisionis puritas redditur. Unde et octo beatitudinibus
bonorum operum praemia promittuntur. Scribit
autem Petrus hoc modo: Unum hoc vos ne praetereat,
dilectissimi, quia una dies apud Deum quasi mille
anni, et mille anni quasi unus dies. Non moratur Dominus
in promisso, ut quidam morari existimant [(2.
Petr. 3. 8. et 9)]
.