PL 22, col. 1174
Epistolae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
In inglese: The Letters of St. Jerome 140
Et iterum . . . .
Rhoebe diu (res si qua diu mortalibus ulla est)
Viximus.
[(Aeneid. 10.)]
11.
Posuisti iniquitates nostras coram te: negligentias
nostras in luce vultus tui. Septuaginta: Posuisti
iniquitates nostras in conspectu tuo, saeculum nostrum
in illuminatione vultus tui. Ubi nos juxta Hebraicum
et Symmachum posuimus, negligentias nostras, pro
quo Septuaginta, saeculum nostrum transtulerunt, in
Hebraico scriptum est ALOMENU, quod quinta Editio
interpretatur, adolescentiam; Aquila παροράσεις, et nos
in linguam nostram vertere possumus, errores, sive ignorantias.
Unde dixit in alio loco: Delicta juventutis
meae, et ignorantias meas ne memineris [(Ps. 24. 7)]
. Et
iterum: Delicta quis intelligit? Et: Ab occultis meis
munda me Domine: et ab alienis parce servo tuo [(Psal.
18. 13)]
. Aliena enim nobis sunt vitia, quae saepe voluntate,
interdum ignorantia et errore committimus:
et tamen cum non sit voluntas in crimine, error in
culpa est. Miror autem cur Septuaginta voluerint pro adolescentia, negligentiis, et erroribus,
sive ignorationibus,
saeculum dicere: nisi forte, quod in saeculo
et in vitae hujus tempore vitia committantur. Quodque
intulit: in illuminatione, sive in luce vultus tui,
hunc habet sensum. Nihil te nostrorum latuit peccatorum:
secreta quoque nostra tuus oculus inspexit:
juxta illud quod scriptum est: Tenebrae non abscondentur
[al. obscurabuntur] a te [(Psal. 138. 12)]
. Et, Scrutans corda et renes Deus
[(Psal. 7. 10)]
. Et iterum: Sicut tenebrae ejus, ita et lumen ejus
[(Psal. 138. 12)]
.
Homo enim videt in facie, Deus autem in corde.
12.
Omnes enim dies nostri transierunt, et in furore
tuo consumpsimus annos nostros, quasi sermonem loquens.
Septuaginta: Quoniam dies nostri defecerunt:
et in ira tua defecimus. Anni nostri sicut aranea meditati
sunt. Brevitatem humanae vitae, quae sententiae
Dei hucusque subjecta est; et quam in priori versiculo
somnio 1059 comparavit, dicens: Percutiente
te eos, somnium erunt, nunc sermoni loquentium
comparat: ut quomodo sermo qui in ore versatur
dum profertur, intercipitur, et esse desistit; sic
et omnis vita nostra pertranseat atque desistat: et
hoc in ira et in furore Dei, cui merito subjacemus, vivente
in nobis, ut supra diximus, sententia Dei. Quae
sit autem ira et furor Dei, crebrius diximus, non
quod Deus ulciscatur iratus, sed quod patientibus
poenas iratus esse videatur. Quod enim in nos ex
perturbatione descendit, in illo est ex judicii veritate.
Pro sermone loquentis, Septuaginta meditationem