PL 22, col. 188
Vita II S. Hieronymi (Auctor incertus), J. P. Migne
apud Judaeos peritus habebatur, non parvis redemisse
nummis. Porro ad scientiam linguae Chaldaicae quo
labore pervenerit, idem de se Hieronymus ita in
prologo Danielis enarrat: Ego adolescentulus post
Quintiliani et Tullii lectionem ac flores rhetoricos, cum
in linguae hujus pistrinum me reclusissem, et multo sudore
multoque tempore vix coepissem anhelantia stridentiaque
verba resonare: et quasi per cryptam ambulans,
rarum desuper lumen aspicerem, impegi novissime
in Danielem: et tanto taedio affectus sum, ut desperatione
sumpta, omnem veterem laborem voluerim contemnere.
Verum adhortante me Hebraeo, et illud sua
lingua crebrius ingerente: Labor improbus omnia vincit:
et qui mihi videbar sciolus, inter Hebraeos, coepi rursus
discipulus esse Chaldaicus. Et ut verius fatear, usque in
praesentem diem magis possum sermonem Chaldaicum
legere, et intelligere, quam sonare.
Interea pergit in Syriam, et dum in possessione
Evagrii Presbyteri moraretur, Malchum monachum
et aliquando captivum reperit: percunctatusque eum,
ordinem omnem captivitatis ejus accepit, et scripsit
historiam. Cumque sanctos monachos et Eremitas,
eorumque humilia peragrans habitacula contemplatur,
orationibus sine intermissione insistens, voluptatemque
carnis quotidiano labore jejunioque refrenans,
plerosque bonorum meliores fore, suo docuit
instituto. Dum itaque his bonis adeo insisteret, ut scribendi
etiam studium intermitteret; Damasus Urbis
Episcopus pro Ecclesiae utilitate sollicitus, ut ab
assiduo scribendi opere non desisteret, hujuscemodi
eum exhortatus est scriptis: Dilectissimo filio Hieronymo
Damasus. Dormientem te, et longo jam tempore
legentem potius quam scribentem, quaestiunculis
ad te missis excitare disposui. Non quod et legere non
debeas, hoc enim quasi quotidiano cibo alitur et pinguescit
oratio: sed quod lectionis fructus sit iste, si
scribas. Itaque quoniam pollicitus es te furtivis noctium
operis aliqua si vellem posse dictare: libenter accipio
ab offerente, quod rogare polueram, si negasses. Neque
vero ullam puto digniorem disputationis nostrae confabulationem
fore, quam si de Scripturis sermocinemur
inter nos: id est, ut ego interrogem, tu respondeas.
Qua vita, in hac luce nihil puto jucundius; quo animae
pabulo omnia mella superantur. Quam dulcia, inquit
Propheta, gutturi meo eloquia tua! Super meliori
meo. Praecipuus orator, inquit: Cum idcirco homines
a bestiis differamus, quod loqui possumus: qua laude
dignus est, qui in ea re caeteros superat, in qua homines