PL 22, col. 191
Vita II S. Hieronymi (Auctor incertus), J. P. Migne
sentiens in se beatus Hieronymus omnem carnis voluptatem
exustam, nihilque in ea esse, quod spiritui
repugnaret: revertitur Jerosolymam, ut derivaret
fontes suos foras, et in plateis aquas scientiae suae
divideret: ut de torrente linguae ejus multi vina biberent,
qui hunc in deserto et in invio et inaquoso reperire
vix possent. Accedens igitur ad ejusdem civitatis
Episcopum Cyrillum nomine, petiit ab eo, ut
Bethleem, quae in sexto sita est a Jerosolyma milliario,
contra meridianam plagam, locum sibi habitandi
tribueret: optans scilicet, ut prudens animal, praesepio
Domini sui jugiter adhaerere. Cui mox quod devote
poposcit digne concessum est. At ipse, favente
Domino, monasterium construxit, ut ipse inquit in
Epistola ad Pammachium, de morte Paulinae uxoris
sub finem, in haec verba: Sic et nos in ista provincia
aedificato et monasterio, et diversorio propter exstructo,
ne forte et modo Joseph cum Maria Bethleem veniens
non inveniat hospitium, tantis de toto orbe confluentibus
turbis obruimur monachorum, ut nec coeptum opus deserere,
nec supra vires ferre valeamus. Unde quia pene
nobis illud de Evangelio contigit, ut futurae turris non
ante computaremus expensas, compulsi sumus fratrem
Paulinianum ad patriam mittere, ut semirutas villulas,
quae barbarorum manus effugerunt, et parentum communium
census venderet: ne coeptum sanctorum ministerium
deserentes, risum maledicis et aemulis praebeamus.
In quo quidem monasterio sub statuta ab Apostolis
degens regula coepit, ut multum cupierat, cum illustri
viro Eusebio Cremonensi, et cum aliis sanctis fratribus
habitare. A quibus scilicet divino ministerio jugiter
insudantibus hoc matutinale officium quod nunc
observatur in occiduis maxime regionibus, canonica
institutione primitus institutum est. Quod et Cassianus
testatur dicens: Matutinae solemnitatis officium
novo adhuc tempore constitutum est primitus in
Bethleemitico monasterio, ubi Dominus noster Jesus
Christus pro redemptione humani generis, ex virgine
nasci dignatus est. Sicque ex illo per universum
mundum consuetudo celebrandae istius matutinae functionis
invaluit. Quo quidem tempore beatus Papa
Damasus, beato Hieronymo id officii componente,
constituit, ut psalmi die noctuque per omnes cantarentur
Ecclesias: et subnecteretur in fine uniuscujusque
hic hymnus: Gloria Patri, et Filio, et Spiritui
Sancto. Sicut erat in principio et nunc et semper
et in saecula saeculorum, amen. Plures itaque ad eum
religiosorum, quibus vitae et scientiae ejus fama innotuerat,
confluebant: bonumque doctorem boni discipuli
frequentantes in doctrinae illius efficacia mirabantur.
Erat enim adeo copiosus in ratione reddenda,
ut undecumque interrogatus fuisset, paratum
haberet, et competens sine dilatione responsum.