PL 22, col. 486

Epistolae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

vernaculus scriptor est Judaeorum, asserere, illo
tempore quo crucifixus est Dominus, ex adytis Templi
Virtutum coelestium erupisse voces, dicentium:
Transmigremus ex his sedibus [(Josephus de bello
Jud. lib. 6. c. 5)] . Ex quibus et aliis apparere, ubi
abundavit gratia, ibi superabundasse peccatum. Et
postquam audierunt Apostoli: « Euntes docete omnes
gentes » [(Matth. 28. 19)] : Et ipsi Apostoli dixerunt.
« Oportebat quidem vobis primum annuntiare
verbum Dei: quoniam autem noluistis, ecce transimus
ad gentes » [(Act. 13. 46)] ; tunc omne sacramentum
Judaeae, et antiquam Dei familiaritatem, per Apostolos
in nationes fuisse translatam.
5.
Valida quidem quaestio, et quae possit etiam eos,
qui Scripturarum aliquid attigerunt, concutere: sed
perfacile solvitur. Nunquam enim eam fleret Dominus
corruentem, nisi diligeret. Flevit et Lazarum,
quia amabat eum. Et hoc tamen prima fronte cognoscito,
non loci, sed hominum fuisse peccatum.
Verum quia interfectio populi, captivitas civitatis
est, propterea urbem deletam, ut populus puniretur:
ideo Templum subrutum, ut typicae hostiae tollerentur.
Caeterum quantum ad locum pertinet, per profectus
temporum multo nunc augustior [al. angustior ]
est, quam ante fuit. Venerabantur quondam
Judaei Sancta sanctorum, quia ibi erant Cherubim,
et propitiatorium, et Arca testamenti, manna, et
virga Aaron, et altare aureum. Nonne tibi venerabilius
videtur sepulcrum Domini? quod quotiescumque
ingredimur, toties jacere in sindone cernimus
Salvatorem: et paululum ibidem commorantes,
rursum videmus 203 Angelum sedere ad pedes
ejus, et ad caput sudarium convolutum. Cujus sepulcri
gloriam, multo antequam excideretur a Joseph,
scimus Isaiae vaticinio prophetatam, dicentis: « Et
erit requies ejus honor » [(Isai. 11. sec. LXX)] : quod
scilicet sepulturae Domini locus esset ab omnibus
honorandus.
6.
Sed dices, quomodo in Apocalypsi Joannis legimus:
« Et occidet illos ( haud dubium quin Prophetas )
bestia quae ascendit ex abysso, et corpora
eorum jacebunt in plateis civitatis magnae, quae vocatur
spiritualiter Sodoma et Aegyptus, ubi et Dominus
eorum crucifixus est » [(Apoc. 11. 7. 8. 13.
et seqq.)] . Si enim, ais: Civitas magna, in qua
crucifixus est Dominus nulla est alia nisi Jerusalem;
ubi autem crucifixus est Dominus, spiritualiter Sodoma
appellatur et Aegyptus; ergo Jerusalem Sodoma est
et Aegyptus, in qua crucifixus est Dominus. Primum
te scire volumus, omnem sanctam Scripturam non
posse sibi esse contrariam; et maxime unum adversum
se non discrepare librum: et ut plus adjiciamus,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.