PL 22, col. 488

Epistolae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

innumerabilia exempla congerere, unum testimonium
proferamus, ubi manifestissime mundus hic
Aegyptus appellatur. In Epistola Catholica Judas
Apostolus, frater Jacobi, scribit, dicens: « Commonere
autem vos volo, scientes semel omnia, quoniam
Jesus populum de terra Aegypti salvans, secundo
eos qui non crediderunt, perdidit » [(Jud. 1, 5)] . Et
ne putares de Jesu dici filio Nave, statim sequitur:
« Angelos vero qui non servaverunt suum principatum,
sed dereliquerunt suum domicilium, in judicium
magni diei vinculis aeternis sub caligine reservavit. »
Et ut credas ubicumque simul Aegyptus et Sodoma
et Gomorra nominantur, non loca, sed mundum hunc
interpretari, statim 205 jungit exemplum: « Sicut
Sodoma et Gomorra et finititimae civitates, simili modo
fornicatae, et abeuntes post carnem alteram, factae
sunt exemplum, ignis aeterni poenam sustinentes. »
Et quid necesse est plura conquirere, cum post
passionem et resurrectionem Domini Matthaeus Evangelista
commemoret: « Et petrae scissae sunt, et sepulcra
aperta, et plurima corpora dormientium sanctorum
surrexerunt: et egredientes de sepulcris
post resurrectionem suam ingressi sunt sanctam civitatem,
et apparuerunt multis » [(Matth. 27. 51. et
seqq.)] . Nec statim Jerosolyma coelestis, sicut plerique
ridicule arbitrantur, in hoc loco intelligitur,
cum signum nullum esse potuerit apud homines
Domini resurgentis, si corpora Sanctorum in coelesti
Jerusalem visa sunt. Cum ergo et Evangelistae, et
omnes Scripturae Jerosolymam sanctam nominent
civitatem; et Psalmista praecipiat, ut adoremus in
loco ubi steterunt pedes ejus [(Ps. 131)]
, ne patiaris
eam appellari Sodomam et Aegyptum, per quam
Dominus jurare vetat, quia sit civitas magni regis.
8.
Maledictam terram nominant, quod cruorem
Domini hauserit. Et quomodo benedicta loca putant,
in quibus Petrus et Paulus, Christiani exercitus duces
sanguinem fudere pro Christo? Si servorum et hominum
confessio gloriosa est, cur Domini et Dei non
sit gloriosa confessio? Et Martyrum ubique sepulcra
veneramur, et sanctam favillam oculis apponentes,
si liceat etiam ore contingimus: et monumentum in
quo Dominus conditus est, quidam aestimant negligendum?
Si nobis non credimus, credamus saltem
diabolo et angelis ejus, qui quotiescumque ante illud

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.