PL 22, col. 961

Epistolae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

In inglese: The Letters of St. Jerome 118.1 · The Letters of St. Jerome 118.2 · The Letters of St. Jerome 118.0

juvenem punicea indutum tunica baltheus
ambiebat, et tamen ille apposito notario cogebat loqui,
quae velociter edita, velox consequeretur manus,
et linguae celeritatem prenderent signa verborum.
Itaque non scribentis diligentia, sed dictantis temeritate,
longum ad te silentium rumpo, offerens tibi nudam
officii voluntatem. Extemporalis 792 est
epistola, absque ordine sensuum, sine lenocinio et
compositione verborum: ut totum in illa amicum,
nihil de oratore reperias. In procinctu effusam putes,
et abire cupienti ingestum viaticum. Divina
Scriptura loquitur: Musica in luctu, intempestiva narratio [(Eccli. 22. 6)]
.
Unde et nos leporem artis rhetoricae
contemnentes, et puerilis, atque plausibilis
eloquii venustatem, ad sanctarum Scripturarum gravitatem
confugimus, ubi vera vulnerum medicina
est, ubi dolorum certa remedia: in quibus recipit
unicum filium mater in feretro: ubi turbae dicitur
circumstanti, Non est mortua puella, sed dormit [(Marc. 5. 39)]
:
ubi et quatriduanus mortuus ad vocem
inclamantis Domini ligatus egreditur [(Joan.
11)] .
2.
Audio te in brevi tempore, duas virgunculas filias
junctis pene extulisse funeribus, et pudicissimam
ac fidissimam conjugem tuam Faustinam, imo fidei
calore germanam, in qua sola post amissos liberos
acquiescebas, subita tibi dormitione subtractam:
quasi si naufragus in littore latrones reperiat, et juxta
eloquia Prophetarum fugiens ursum, incidat
in leonem: extendensque manum ad parietem, a
colubro mordeatur. Consecuta rei familiaris damna,
vastationem totius barbaro hoste provinciae, et in
communi depopulatione privatas possessionum tuarum
ruinas: abactos armentorum ac pecorum greges:
vinctos occisosque servulos; et in unica filia, quam
tibi tam crebrae orbitates fecerant cariorem, electum
nobilissimum generum, ex quo ut omnia taceam,
plus moeroris, quam gaudii suscepisti. Hic est catalogus
tentationum tuarum, haec cum Juliano tyrunculo
Christi, pugna hostis antiqui. Quae si ad te respicias,
grandia sunt; si ad bellatorem fortissimum, ludus et
umbra certaminis. Beato Job post malorum examina,
uxor pessima reservata est, ut per eam disceret blasphemare.
Tibi sublata est optima, ut miseriarum
solatium perderes. Aliud 793 est sustinere quam
nolis, aliud desiderare quam diligas. Ille in tot mortibus
filiorum domus suae ruinam unum habuit sepulcrum,
et scissis vestibus, ut parentis monstraret
affectum, procidens in terram adoravit, et dixit: Nudus exivi de utero matris meae, nudus et redeam,
Dominus dedit, Dominus abstulit: sicut Domino placuit,
ita factum est: sit nomen Domini benedictum
[(Job 1.
21)]
. Tu, ut parcissime dicam, inter multorum officia
propinquorum, et consolantes amicos, tuorum exequias

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.