PL 23, col. 1309

De benedictionibus Jacob patriarchae (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis))

Effusus es sicut aqua; non crescas: quia ascendisti cubile
patris tui, et maculasti stratum ejus [(Gen. XLIX, 3)]
.
Est autem sensus hic, tu es primogenitus meus,
major in liberis, et debebas, juxta ordinem nativitatis
tuae, haereditatem, quae primogenitis jure debebatur,
sacerdotium accipere et regnum. Hoc
quippe in portando honore [ Lege onere] et praevalido
robore demonstratur. Verum quia peccasti, et
quasi aqua quae quolibet vasculo non tenetur, voluptatis
effusus es impetu: idcirco praecipio tibi, ut
ultra non pecces, sisque in fratrum numero, poenas
peccati luens, quod primogeniti ordinem perdidisti.
[ Principium autem doloris est omnis primogenitus,
quia pro eo commoventur viscera parentum.] Simeon et Levi fratres, vasa iniquitatis bellantia:

in consilium eorum non veniat anima mea, et in coetu
illorum non sit gloria mea: quia in furore suo occiderunt
virum, et in voluntate sua suffoderunt murum.
Maledictus furor eorum, quia pertinax; et indignatio
eorum, quia dura. Dividam eos in Jacob,
et dispergam illos in Israel
[(Gen. XLIX, 3)]
. Significat
autem non sui consilii fuisse, quod Sichem et
Emor foederatos viros interfecerunt, et contra fas
in pacis et amicitiarum tempore sanguinem fuderunt
innocentem, et quasi quodam furore, sic
crudelitate raptali, muros hospitae urbis everterunt [(Gen. XXXIV)] .
Unde dicit: Maledictus furor eorum,
quia pertinax [(Josue XXI, 20)]
, et reliqua. Et dispergam
illos in Israel. Levi enim haereditatem propriam
non accepit, sed in omnibus sceptris paucas

urbes ad inhabitandum habuit. De Simeone vero in
libro Jesu scriptum est [(Josue XIX, 1)] , quod et ipse
proprium funiculum non acceperit; sed de tribu Juda
quiddam acceperit: Juda, te laudabunt fratres tui,
manus tuae in cervicibus inimicorum tuorum; adorabunt
te filii patris tui. Catulus leonis Juda, ad praedam,
fili mi, ascendisti, requiescens accubuisti ut leo, et
quasi leaena. Quis suscitabit eum [(Gen. XLIX, 8)]
? Quia
Juda confessio sive laus interpretatur, recte scribitur
de Juda, Confitebuntur tibi fratres, vel laudabunt
te. Et licet de Christo grande mysterium sit,
tamen secundum litteram significat, quod per David
stirpem generarentur reges, et quod adorarent eum
omnes tribus. Non enim ait, filii matris tuae; sed, filii patris tui.
Et quod sequitur, Ad praedam, fili mi,

ascendisti [(Psal. LXVII, 19)]
, ostendit eum captivos
populos esse ducturum, et juxta intelligentiam sacratiorem
ascendisse in altum, et captivam duxisse
captivitatem [(Ephes. IV, 8)] . Sive quod melius puto,
captivitas passionem, ascensus resurrectionem, significat. Alligans ad vineam pullum suum, et ad vitem
asinam suam
[(Joan. XII, 14)]
. Quod videlicet pullum
asinae, cui supersedit Jesus, hoc est, gentilium populum,
vineae Apostolorum, qui ex Judaeis sunt,
copulaverit; et ad vitem, sive, ut in Hebraeo habetur,
Sorech, id est, electam vitem, alligaverit asinam, cui

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.