PL 23, col. 1311
De benedictionibus Jacob patriarchae (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis))
Nave [(Josue XIII, 7)] et Paralipomenon [(I Paral.
V, 1)] . Nepthalim, cervus emissus dans eloquia pulchritudinis;
sive Nephthalim ager irriguus [(Gen.
XLIX, 21)]
. Utrumque significat Hebraeum verbum,
AIALA SELUHA [(I Paral. V, 11)] . Significat autem,
quod aquae calidae ipsa nascantur tribu, sive quod
super lacum Genesar fluento Jordanis esset irrigua
[ Al. irriguus]. Hebraei autem volunt propter
Tyberiadem, quae Legis videbatur habere notitiam,
agrum irriguum, et eloquia pulchritudinis prophetari.
Cervus autem emissus temporaneas fruges et
velocitatem terrae uberioris ostendit. Sed melius si
ad doctrinam Salvatoris cuncta referamus, quod ibi
vel maxime docuerit Salvator, ut in Evangelio [(Matth. IV, 15)]
quoque scriptum est. Filius meus
Joseph accrescens, filius meus accrescens et decorus
aspectu; filiae decurrerunt super murum; sed exasperaverunt
eum, et jurgati sunt, invideruntque illi habentes
jacula. Sedit in forti arcus ejus, et dissoluta
sunt vincula brachiorum et manuum ejus per manus
potentis Jacob. Inde pastor egressus est lapis
Israel. [(Gen. XLIX, 22.)]
O fili, Joseph, qui tam
pulcher es, ut te tota de muris et turribus ac fenestris
puellarum Aegypti turba prospectet, inviderunt
tibi, et ad iracundiam te provocaverunt fratres
tui, habentes livoris sagittas, et zeli jaculis
vulnerati. Verum arcum tuum et arma pugnandi
posuisti in Deo: qui fortis est pugnator: et vincula
tua, quibus te fratres ligaverunt, ab ipso soluta sunt
et disrupta, ut ex tuo semine tribus nascatur Ephraim
fortis et stabilis, et instar lapidis durioris invicta,
imperans quoque decem tribubus Israel. Benjamin,
lupus rapax, mane comedet praedam, et vespere
dividet spolia [(Gen. XLIX, 27)]
. Quam de apostolo
Paulo quae dicta sunt [(Act. VIII, 3; Gal. 1, 13)] , manifestissima
sit prophetia, omnibus patet, quod in adolescentia
persecutus sit Ecclesiam, in senectute praedicator
Evangelii fuerit. Hebraei autem ita dixerunt:
Altare in quo immolabantur hostiae et victimarum
sanguis ad basim illius fundebatur, in parte tribus
Benjamin fuit; hoc, inquiunt, significat, quod sacerdotes
immolant mane hostias, ad vesperam dividunt ea,
quae sibi ex Lege collata sunt, lupum sanguinarium, lupum
voracem super altaris interpretatione ponentes,
et spoliorum divisorem super sacerdotibus, qui servientes
altari, vivunt de altari. Haec autem historice.
Spiritaliter autem in Ruben prioris populi Judaeorum
ostendit esse personam, cui a Domino dicitur, Israel primogenitus meus
[(Gen. XLIX, 3)]
: etenim juxta
quod primogenito debebatur, ipsius erat accipere
sacerdotium et regnum. Additur, tu virtus mea [(Exod.
IV, 22)]
. Utique quod ex ipso populo fundamentum
fidei, ex ipso virtus Dei, qui est Christus, advenit [(I Cor. I, 24)] .
Quomodo autem ipse sit principium
dolorum, nisi dum Patri Deo semper irrogaverit
injuriam: dum convertit ad eum dorsum, et non faciem.
Iste prior in donis, quia primum ipsis credita