PL 23, col. 188
De virginitate B. Mariae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
In inglese: The Perpetual Virginity of Blessed Mary 5 · The Perpetual Virginity of Blessed Mary 4
remansit puer Jesus in Jerusalem, et non cognoverunt
parentes ejus [(Ibid., 43)]
. Ipsa quoque Maria quae ad
Gabrielem responderat, dicens, Quomodo erit hoc,
quia virum non cognovi, quid de Joseph loquitur,
ausculta: Fili, quid fecisti nobis sic? Ecce pater tuus
et ego, dolentes quaerebamus te [(Ibid., 48)]
. Non hic
Judaeorum, ut plerique argumentantur, non illudentium
vox est. Evangelistae patrem Joseph dicunt:
patrem Maria confitetur. Non quod (ut superius indicavi)
vere pater Joseph fuerit Salvatoris; sed quod
ad famam Mariae conservandam, pater sit ab omnibus
aestimatus, qui antequam moneretur ab Angelo: Joseph, fili David, ne timueris accipere Mariam conjugem
tuam; quod enim in ea natum est, de Spiritu sancto
est
[(Matth. I, 20)]
, cogitabat occulte dimittere eam.
210
Intantum suum non esse, qui conceptus fuerat,
confidebat. Sed jam satis docendi magis, quam respondendi
studio disputatum est, cur Joseph pater Domini,
cur Maria appellata sit conjux: in quo et hoc
breviter continetur, cur fratres ejus quidam esse
dicantur.
5.
Helvidius. --Verum quia suum locum huic
quaestiunculae reservamus, et ad reliqua festinat oratio:
nunc illud est disserendum, quomodo Scriptura
dicat: Exsurgens autem Joseph a somno, fecit sicut
praecepit ei Angelus Domini, et accepit uxorem suam,
et non cognoscebat eam, donec peperit filium, et vocavit
nomen ejus Jesum [(Matth. I, 24, 25)]
. In quo
primum adversarius superfluo labore desudat, cognoscendi
verbum ad coitum magis, quam ad scientiam
referendum: quasi hoc quisquam negaverit, et
eas ineptias quas redarguit, aliquando prudens
quispiam potuerit suspicari. Deinde vult docere,
quod donec, sive usque, adverbium, certum tempus
significet: quo completo fiat id, quod usque ad
illud temporis quod praescriptum est, non fiebat,
velut in praesenti: Et non cognoscebat eam, donec
peperit filium. Apparet, inquit, cognitam esse post
partum, cujus cognitionem filii tantum differebat
generatio. Et ad hoc approbandum congerit de
Scripturis exempla quamplurima, more Andabatarum
gladium in tenebris ventilans, et linguae sonum
ad confodienda sui tantum corporis membra concutiens.