PL 23, col. 204
De virginitate B. Mariae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
In inglese: The Perpetual Virginity of Blessed Mary 20 · The Perpetual Virginity of Blessed Mary 21
esse corpore et spiritu; quia nihil prosit carnem habere
virginem, si mente quis nupserit. Quae vero
nupta est, cogitat quae sunt mundi, quomodo placeat
viro. Idem tu putas esse diebus et noctibus vacare
orationi, vacare jejuniis; et ad adventum mariti expolire
faciem, gressum frangere, simulare blanditias?
Illa hoc agit, ut turpior appareat, et naturae
bonum infuscet injuria. Haec ad speculum pingitur,
et in contumeliam artificis conatur pulchrior esse
quam nata est. Inde infantes garriunt, familia perstrepit,
liberi ab osculis et ab ore dependent, computantur
sumptus, impendia praeparantur. Hinc cocorum
accincta manus carnes terit, hinc textricum
turba commurmurat: nuntiatur interim vir venisse
cum sociis. Illa ad hirundinis modum lustrat universa
penetralia, si torus rigeat, si pavimenta verrerint,
si ornata sint pocula, si prandium praeparatum.
Responde, quaeso, inter ista ubi sit Dei cogitatio?
Et hae felices domus? Caeterum ubi tympana
sonant, tibia clamitat, lyra garrit, cymbalum concrepat,
quis ibi Dei timor? Parasitus in contumeliis
gloriatur: ingrediuntur expositae libidinum victimae,
et tenuitate vestium nudae impudicis oculis ingeruntur.
His infelix uxor, aut laetatur, et perit: aut offenditur,
et maritus in jurgia concitatur. Hinc discordia,
seminarium repudii. Aut si aliqua invenitur
domus, in qua ista non fiant, quae rara avis est; tamen
ipsa dispensatio domus, liberorum educatio,
necessitates mariti, correctio servulorum, quam a
Dei cogitatione non avocent? Defecerunt, inquit
Scriptura, Sarae muliebria [(Gen. XVIII, 11)]
: post quod
dicitur ad Abraham: Omnia quaecumque dicit tibi
Sara, audi vocem ejus [(Gen. XXI, 12)]
. Quae non est
in partus anxietatibus et dolore, quae deficientibus
menstrui cruoris officiis, mulier esse desiit, a Dei
maledictione fit libera: nec est ad virum conversio
ejus, sed e contrario vir subjicitur ei, et Domini ei
voce praecipitur: 229 Omnia quaecumque tibi dicit
Sara, audi vocem ejus [(Genes. III)]
: et sic incipiunt
vacare orationi. Quia quamdiu in conjugio debitum
solvitur, orandi praeteritur instantia.
21.
Non negamus viduas, non negamus maritatas
[ Al. maritas], sanctas mulieres inveniri; sed
quae uxores esse desierint, quae in ipsa necessitate
conjugii virginum imitentur castitatem. Hoc est,
quod Apostolus breviter, Christo in se loquente,
testatus est: Innupta cogitat quae Dei sunt, quomodo
placeat Deo: nupta vero cogitat quae sunt mundi, quomodo
placeat viro [(I Cor. VII, 34)]
: nobis super hoc
campum intelligentiae derelinquens. Neque tamen
alicui necessitatem imponit aut laqueum, sed id
quod honestum est, suadet, volens omnes esse sicut