PL 23, col. 217

Adversus Jovinianum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

In inglese: Against Jovinianus 1.6 · Against Jovinianus 1.5 · Against Jovinianus 1.0

Quid dicam de Salomone, quem ponens in
catalogo maritorum, imaginem asserit Salvatoris?
et de illo vult esse scriptum: Deus, judicium tuum
regi da, et justitiam tuam filio regis. Et, Dabitur ei
de auro Arabiae, et orabunt pro eo semper. Ac repente
transcendit ad Eliam et Elisaeum, et narrat quasi
grande mysterium, quod requieverit spiritus Eliae
in Elisaeo; et cur hoc dixerit, tacet: nisi forte
Eliam quoque et Elisaeum habuisse arbitretur uxores.
Transit ad Ezechiam: et cum in ejus laudibus immoretur,
miror cur oblitus sit dicere: Amodo filios
faciam [(Is. XXXVIII, sec. LXX)]
. Josiam virum justissimum,
sub quo in Templo Deuteronomii liber repertus
est, ab Holda uxore Sellum instructum refert.
Daniel quoque, et tres pueros inter maritos

ponit [ Al. numerat]. Et ad Evangelium repente transcendens,
Zachariam, et Elisabeth, Petrum ponit,
et socrum ejus, caeterosque Apostolos. Et consequenter
infert dicens: « Si autem voluerint assumere
vanam defensionem, et obtendere, quod rudis
mundus eguerit incremento, audiant Paulum loquentem: Adolescentiores viduas volo nubere,
filios
procreare [(I Tim. V, 14)]
. Et, Honorabiles nuptiae, et
cubile immaculatum [(Hebr. XIII, 4)]
. Et, Mulier alligata
est viro, quamdiu vivit vir ejus. Si autem mortuus
fuerit, nubat cui vult, tantum in Domino [(I Cor. VII,
39)]
. Et, Adam non est seductus: mulier autem seducta,
facta est in praevaricationem. Salva autem fiet per filiorum
generationem, si permanserit in fide et dilectione,
et sanctificatione cum sobrietate [(I Tim. II, 14)]
. Certe

cessat hic illud Apostolicum, Et qui habent uxores,
sic sint quasi non habeant: nisi forte dicetis, propterea
vult eas nubere, quia jam quaedam conversae
sunt retro post Satanam: quasi ex virginibus nulla
cadat, et non sit earum major ruina. Ex quo manifestum
est vos Manichaeorum dogma sectari, prohibentium
nubere, et vesci cibis, quos Deus creavit
ad utendum, cauteriatam habentium conscientiam. »
Et post 245 multa, quae nunc otiosum est revolvere,
excutit se quasi in locum rhetoricum, et facit
apostropham ad virginem, dicens: « Non tibi facio,
virgo, injuriam: elegisti pudicitiam propter praesentem
necessitatem: placuit tibi, ut sis sancta corpore
et spiritu: ne superbias: ejusdem Ecclesiae membrum
es, cujus et nuptae sunt. »

6.
Hieronymus. --Nimius fortasse fuerim in expositione
propositionum ejus, et legenti fastidium
fecerim; sed utile ratus sum cuncta molimina ejus,
quasi instructam aciem contra me ponere, et totum
hostilem exercitum cum suis turmis ac ducibus congregare,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.