PL 23, col. 228

Adversus Jovinianum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

In inglese: Against Jovinianus 1.12 · Against Jovinianus 1.0 · Against Jovinianus 1.1

nubere. Quibus ille respondit: Non omnes capiunt
verbum, sed quibus datum est. Sunt enim eunuchi,
qui de utero matris ita nali sunt; et sunt eunuchi, qui
ab hominibus eunuchizati sunt; et sunt eunuchi, qui se
castraverunt propter 257 regnum coelorum. Qui potest
capere, capiat [(Matth. XIX, 10 seqq.)]
. In propatulo
est cur Apostolus dixerit, De virginibus autem
praeceptum Domini non habeo; profecto quia praemiserat
Dominus: Non omnes capiunt verbum, sed quibus
datum est. Et, qui potest capere, capiat. Proponit ἀγωνοθέτης
praemium, invitat ad cursum,
tenet in manu virginitatis bravium: ostendit purissimam
fontem, et clamitat: Qui sitit, veniat, et
bibat. Qui potest capere, capiat [(Joan. VII, 37)]
. Non
dicit, velitis, nolitis bibendum vobis est, atque

currendum: sed qui voluerit, qui potuerit currere,
atque potare, ille vincet, ille satiabitur. Et
ideo plus amat virgines Christus, quia sponte tribuunt,
quod sibi non fuerat imperatum. Majorisque
gratiae est, offerre quod non debeas, quam reddere
quod exigaris. Apostoli uxoris onera contemplati: Si talis est,
inquiunt, causa hominis cum uxore, non
expedit nubere. Quorum Dominus sententiam probans:
Recte quidem sentitis, ait, quod non expediat
homini ad coelorum regna tendenti, accipere uxorem;
sed difficilis res est, et non omnes capiunt
verbum istud, verum quibus datum est. Alios eunuchos
natura facit, alios vis hominum. Mihi illi
eunuchi placent, quod castravit non necessitas, sed
voluntas. Libenter illos in meos sinus recipio, qui se

castraverunt propter regna coelorum, et ob mei cultum
noluerunt esse quod nati sunt. Simulque tractanda
sententia: Qui se, inquit, castraverunt propter
regna coelorum. Si castrati mercedem habent regni
coelorum, ergo qui se non castraverunt, locum non
possunt accipere castratorum. Qui potest, inquit, capere,
capiat. Grandis fidei est, grandisque virtutis,
Dei templum esse purissimum, totum se holocaustum
offerre Domino; et juxta eumdem Apostolum,
esse sanctum et corpore et spiritu. Hi sunt eunuchi,
qui se lignum aridum ob sterilitatem putantes, audiunt
per Isaiam [(Cap. LVI)] , quod pro filiis et filiabus
locum in coelis habeant paratum. Horum typus est
Abdemelech [ Mss. Abdamelech] eunuchus in Jeremia [(Cap. XXVIII)] ;
et spado ille reginae Candacis in

Actis Apostolorum [(Cap. VIII)] , qui ob robur fidei,
viri nomen obtinuit. Ad hos et Clemens 258 successor
Apostoli Petri, cujus Paulus apostolus meminit,
scribit Epistolas, omnemque pene sermonem
suum de virginitatis puritate contexit: et deinceps
multi Apostolici, et Martyres et illustres tam sanctitate
quam eloquentia viri, quos ex propriis scriptis
nosse perfacile est. Existimo enim, inquit, hoc

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.