PL 23, col. 233
Adversus Jovinianum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
In inglese: Against Jovinianus 1.14 · Against Jovinianus 1.0 · Against Jovinianus 1.1
velint, habentes damnationem, quod primam
fidem irritam fecerint, et hoc concedit, quia multae
abierunt retro post Satanam [(I Tim. V, 15)] . Caeterum beatiores,
inquit, erunt, si sic permanserint:
continuoque subjungit Apostolicam auctoritatem, secundum meum consilium.
Porro ne auctoritas
Apostoli, quasi hominis, levior videretur, addidit: Puto autem quod et ego spiritum Dei habeam.
Ubi ad
continentiam provocat, ibi non hominis, sed Spiritus
Dei consilium est; ubi autem nubendi concedit veniam, 263
Spiritum Dei non nominat, sed prudentiae
librat consilium, ita singulis relaxans, ut unusquisque
ferre potest. Juxta hunc sensum omnia illa
sunt accipienda: Nam quae sub viro est mulier, vivente
viro, alligata est legi: si autem mortuus fuerit vir,
soluta est a lege viri. Igitur, vivente viro, vocabitur
adultera, si fuerit cum alio viro. Si autem mortuus
fuerit vir ejus, soluta est a lege, ut non sit adultera, si
fuerit cum alio viro [(Rom. VII, 2, 3)]
. Et illud ad
Timotheum: Volo ergo juniores viduas nubere, filios
procreare, matresfamilias esse, nullam occasionem dare
adversario maledicti gratia. Jam enim quaedam conversae
sunt retro post Satanam [(I Tim. V, 14)]
, et reliqua
his similia. Quomodo enim virginibus ob fornicationis
periculum concedit nuptias, et excusabile
facit, quod per se non appetitur, ita ob eamdem
fornicationem vitandam, concedit viduis secunda
matrimonia. Melius est enim licet alterum
et tertium, unum virum nosse, quam plurimos: id
est, tolerabilius est uni homini prostitutam esse,
quam multis. Siquidem et illa in Evangelio Joannis
Samaritana, sextum se maritum habere dicens, arguitur
a Domino, quod non sit vir ejus [(Joan. IV,
17)] . Ubi enim numerus maritorum est, ibi vir, qui
proprie unus est, esse desiit. Una costa a principio
in unam uxorem versa est. Et erunt, inquit, duo in
carne una [(Genes. II, 24)]
: non tres, neque quatuor,
alioquin jam non duo, si plures. Primus Lamech
sanguinarius et homicida, unam carnem in duas divisit
uxores: fratricidium et digamiam, eadem cataclysmi
poena delevit. De altero septies, de altero septuagies
septies vindicatum est. Quantum distant in
numero, tantum et in crimine. Quam sancta sit digamia,
hinc ostenditur, quod digamus in clerum eligi
non potest, et ideo Apostolus ad Timotheum: Vidua,
inquit, eligatur non minus sexaginta annorum, quae
fuerit unius viri uxor [(I Tim. V, 9)]
. Hic omne praeceptum
de his est viduis, quae Ecclesiae pascuntur
eleemosynis. Et idcirco aetas 264 praescribitur, ut
illae tantum accipiant pauperum cibos, quae jam laborare