PL 23, col. 235
Adversus Jovinianum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
In inglese: Against Jovinianus 1.16 · Against Jovinianus 1.0 · Against Jovinianus 1.1
Testamentum, et incipiens ab Adam, ad Zachariam
et Elisabeth pervenit: ac deinde opponit Petrum et
caeteros apostolos, nos quoque debemus per eadem
currere vestigia quaestionum, et docere castitatem
semper operi nuptiarum fuisse praelatam. Ac de
Adam quidem et Eva illud dicendum, quod ante offensam
in paradiso virgines fuerint: post peccatum
autem, et extra paradisum protinus nuptiae. Deinde,
quod hoc ipsum interpretetur Apostolus: Propter
hoc relinquet homo patrem et matrem suam, et adhaerebit
uxori suae, et erunt duo in carne una [(Ephes.
V, 31, ad Gen. II, 24)]
. Statimque subjungit: Sacramentum
hoc magnum est. Ego autem dico in Christo
et in Ecclesia [(Ibid., 32)]
. Christus in carne virgo, in
spiritu monogamus. Unam enim habet Ecclesiam, de
qua idem Apostolus: Viri, inquit, diligite uxores vestras,
sicut et Christus Ecclesiam [(Ephes. V, 25; Coloss.
III, 19)]
. Si Christus sancte, si caste, si absque
ulla macula Ecclesiam diligit: viri quoque in castitate
uxores suas diligant, et sciat unusquisque vas
suum possidere in sanctificatione et honore, non in
passione desiderii, sicut et gentes, quae nesciunt
Deum: Neque enim vocavit nos Deus in immunditiam,
sed in sanctificationem [(I Thess. IV, 7)]
: exuentes nos
veterem hominem cum operibus suis, et induentes novum,
qui renovatur 266 in cognitionem secundum imaginem
Creatoris sui: ubi non est masculus et femina,
Graecus et Judaeus, circumcisio et praeputium, barbarus
et Scytha servus et liber, sed omnia et in omnibus Christus [(Coloss. III, 10, 11)]
.
Imago Creatoris non habet
copulam nuptiarum. Ubi diversitas sexus aufertur,
et veteri homine exuimur, et induimur novo, ibi in
Christum renascimur virginem, qui et natus ex virgine,
et renatus per virginem est. Quod autem ait: Crescite et multiplicamini, et replete terram
[(Gen. I,
28)]
, necesse fuit prius plantare silvam et crescere,
ut esset quod postea posset excidi. Simulque consideranda
vis verbi, replete terram. Nuptiae terram
replent, virginitas paradisum. Sed et hoc intuendum
dumtaxat juxta hebraicam veritatem, quod cum
Scriptura in primo, et tertio, et quarto, et quinto,
et sexto die, expletis operibus singulorum dixerit: