PL 23, col. 243
Adversus Jovinianum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
In inglese: Against Jovinianus 1.24 · Against Jovinianus 1.23 · Against Jovinianus 1.25
capit: ut quia ipse placuit Deo, tales genuerit,
qui Domino displicerent. Quod si Booz et Ruth nobis
objicit ad comprobandam digamiam, sciat in
Evangelio ob typum Ecclesiae, etiam Raab meretricem
in ordine majorum Domini enumeratam.
24.
Quare David sanguinarius vir. Quando exstruxit
Salomon templum. --Porro quod David ducentis
praeputiis emisse jactat uxorem, noverit, illum et
alias habuisse quamplurimas: et Michol filiam Saul,
quam pater alteri tradiderat, postea recepisse; et
jam senem Sunamitidis puellae calefactum esse complexibus.
Nec hoc dico, quod sanctis viris quidquam
detrahere audeam; sed quod aliud sit in Lege versari,
aliud in Evangelio. Ille occidit Uriam Hethaeum
[Gethaeum juxta LXX], moechus exstitit in Bethsabee.
Et quia erat vir sanguinarius, non (ut plerique
existimant) propter bella, sed propter homicidium,
Templum Domini aedificare prohibetur. Nos
autem si unum de minimis scandalizaverimus, et
si fratri dixerimus Raca, et non recta [ Al. recte] 275
viderimus, expedit ut mola asinaria ligetur
circa collum nostrum, et rei erimus gehennae, et
adulterium in solo nobis aspectu reputabitur. Transit
ad Salomonem, per quem se cecinit ipsa sapientia:
et cum uxorium eum dicat, atque in illius laudibus
immoretur, miror cur non jungat et illud de Cantico
canticorum: Sexaginta sunt reginae, et octoginta
concubinae: et adolescentulae, quarum non est numerus [(Cant. VI, 7)]
.
Et illud de Regnorum tertio, quod
septingentas habuerit uxores, et trecentas concubinas,
et alias innumerabiles [(III Reg. XI, 3)]
. Hae nempe
sunt, quae averterunt cor ejus a Domino: et tamen
antequam plures haberet uxores, et carnis vitiis laberetur,
in principio regni et adolescentiae exstruit
Domino templum. Unusquisque enim non de futuris,
sed de praesentibus judicatur. Quod si Salomonis
exempla ei placent, jam non digamus erit et trigamus;
sed nisi septingentas habuerit uxores, et trecentas
concubinas, typum ejus et meritum implere
non poterit. Obsecro te, lector, et id ipsum saepe
commoneo, ut scias me, quae loquor, necessitate
dicere: nec detrahere his qui in Lege praecesserint,
sed servisse eos temporibus et conditionibus suis, et
illam Domini implesse sententiam: Crescite, et multiplicamini,
et replete terram [(Genes. I, 23)]
; et quod
his majus est, futurorum typos praebuisse. Nobis autem,
quibus dicitur: Tempus in collecto est, superest,
ut qui habent uxores, sic sint, quasi non habeant,
aliud praecipi, et virginitatem a Salvatore virgine dedicari.
25.
Norma Scripturarum. Probat Susannae historiam. --Eliam