PL 23, col. 246

Adversus Jovinianum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

In inglese: Against Jovinianus 1.26 · Against Jovinianus 1.0 · Against Jovinianus 1.1

quae solita sit Elisaeum recipere, et ponere ei
mensam, et panem, et candelabrum, et caetera. Aut
certe si γυναῖκας, uxores, accipimus, non mulieres, id
quod additur, sorores, tollit uxores, et 278 ostendit eas
germanas in spiritu fuisse, non conjuges. Quamquam,
excepto Apostolo Petro, non sit manifeste relatum
de aliis Apostolis, quod uxores habuerint; et
cum de uno scriptum sit, ac de caeteris tacitum,
intelligere debemus sine uxoribus eos fuisse, de quibus
nihil tale Scriptura significet. Et tamen ille qui
nobis objecit Zachariam et Elisabeth, Petrum et socrum
ejus, sciat, de Zacharia et Elisabeth Joannem
fuisse generatum, id est, de nuptiis virginem, de Lege
Evangelium, de matrimonio castitatem, ut a Propheta
virgine, virgo Dominus et annuntiaretur, et baptizaretur.

Possumus autem de Petro dicere, quod habuerit
socrum eo tempore quo credidit, et uxorem
jam non habuerit, quamquam legatur in περιόδοις
et uxor ejus, et filia. Sed nunc nobis de Canone omne
certamen est. Et quia ad Apostolos provocavit, quod
principes disciplinae nostrae, et Christiani dogmatis
duces, virgines non fuerint, ut eos interim virgines
concedamus non fuisse (neque enim hoc praeter Petrum
probari potest) noverit hos esse Apostolos, de
quibus Isaias vaticinatur: Nisi Dominus sabaoth reliquisset
nobis semen, quasi Sodoma essemus, et similes
Gomorrae fuissemus [(Isa. I. 9)]
. Qui ergo erant ex Judaeis,
virginitatem quam in Judaismo amiserant, in
Evangelio habere non poterant. Et tamen Joannes
unus ex discipulis, qui minimus traditur fuisse inter

Apostolos, et quem fides Christi virginem repererat,
virgo permansit, et ideo plus amatur a Domino, et
recumbit super pectus Jesu. Et quod Petrus, qui
uxorem habuerat, interrogare non audet, illum rogat
ut interroget. Et post resurrectionem, nuntiante
Maria Magdalene quod Dominus resurrexisset, uterque
cucurrit ad sepulcrum; sed ille praevenit. Cumque
essent in navi et piscarentur in lacu Genezareth,
Jesus stabat in littore, nec sciebant Apostoli
quem viderent: solus virgo virginem agnoscit,
et dicit Petro: Dominus est. Rursum post auditam
sententiam, quod ab alio cingendus esset Petrus,
et ducendus quo 279 nollet, et crucis fuisset illi
passio prophetata, et ille diceret: Domine, quid
iste? nolens deserere Joannem, cum quo semper

fuerat copulatus, dicit ei Dominus: Quid ad te si
eum volo sic esse [(Joan. XXI, 22)]
? Unde et sermo exivit

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.