PL 23, col. 25
Vita S. Pauli primi eremitae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
In inglese: The Life of Paulus the First Hermit 10 · The Life of Paulus the First Hermit 9 · The Life of Paulus the First Hermit 11
[ Ver. recludens], sera obfirmavit. Tunc vero Antonius
pro [ Al. prae] foribus corruens, usque ad sextam,
et eo amplius horam, aditum precabatur dicens:
Qui sim, unde, cur venerim, nosti. Scio me non
mereri conspectum tuum: tamen nisi videro, non
recedam. Qui bestias recipis [ Al. suscipis], hominem
cur repellis? Quaesivi, et inveni: pulso ut aperiatur.
Quod si non impetro, hic [ Ver. hic, hic] moriar
ante postes tuos: certe sepelies vel cadaver.
Talia perstabat memorans, fixusque manebat.
Ad quem responsum paucis ita reddidit heros.
[(Virgil., Aeneid., lib. II et VI.)]
Nemo sic petit, ut minetur: nemo cum lacrymis
calumniam facit. Et miraris si non recipiam, cum
moriturus adveneris? Sic arridens Paulus patefecit
ingressum. Quo aperto, dum in mutuos miscentur
amplexus, propriis se salutavere nominibus: gratiae
Domino in commune referuntur.
10.
Et post sanctum osculum residens Paulus,
cum Antonio ita exorsus est: En quem tanto labore
quaesisti, putridis senectute membris operit inculta
canities. En vides hominem, pulverem mox futurum.
Verum quia charitas omnia sustentat [ Ver.
sustinet], narra mihi, quaeso, quomodo [ Ver. ut] se
habeat humanum genus. An in antiquis urbibus nova
tecta consurgant: quo mundus regatur imperio: an
supersint aliqui, qui daemonum errore rapiantur
[ Al. capiantur]. Inter has sermocinationes suspiciunt
alitem corvum in ramo arboris consedisse, qui inde
leniter subvolabat, et integrum panem ante ora
mirantium deposuit; post cujus abscessum: Eia, inquit
Paulus, Dominus nobis prandium misit, vere
pius, vere misericors. Sexaginta jam anni sunt quod
[ Al. ex quo] dimidii semper panis fragmentum [ Ver.
fragmen] accipio: verum ad adventum tuum, militibus
suis Christus duplicavit annonam.
11.
Igitur Domino gratiarum actione celebrata,
super vitrei marginem fontis uterque consedit [ Ver.
subsedit]. Hic vero quis frangeret panem oborta contentio,
pene diem 10 duxit in vesperum. Paulus more
cogebat hospitii, Antonius jure refellebat aetatis.
Tandem consilium fuit, ut apprehenso e regione
pane, dum ad se quisque nititur, pars sua remaneret
in manibus. Dehinc paululum aquae in fonte prono
ore [ Al. prono in fronte ore] libaverunt: et immolantes
Deo sacrificium laudis, noctem transegere
vigiliis. Cumque jam esset terrae [ Al. terris] redditus
dies, beatus Paulus ad Antonium sic locutus
est: Olim te, frater, in istis regionibus habitare sciebam: