PL 23, col. 373

Contra Joannem Hierosolymitanum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

In inglese: To Pammachius against John of Jerusalem 22 · To Pammachius against John of Jerusalem 23

in ipso. Et in Psalmis: Qui fingit per singulos corda
eorum [(Ps. XXXII, 15)]
, quotidie Deus fabricatur animas:
cujus velle fecisse est, et conditor esse non
cessat? Scio quae contra haec soleatis dicere, et
adulteria nobis atque incesta proponere; quae longior
pugna est, nec hujus temporis patitur angustias.
Eadem controversia et in vos retorqueri potest:
et quodcumque in Conditorem praesentis temporis
videtur indignum, hoc etiam eo donante non est
indignum. Nasci de adulterio, non ejus culpa est
qui nascitur, sed illius 428 qui generat. Quomodo in
seminibus non peccat terra quae fovet, non semen quod
in sulcos jacitur, non humor et calor, quibus temperata
frumenta in germem pullulant [(sed verbi gratia, fur et
latro qui fraude et [ Al. exinde] vi eripit semina)] , sic

in generatione hominum [ Al. genus humanum] recipit
terra, id est, vulva quod suum est; et receptum confovet,
confotum corporat, corporatum in membra
distinguit. Et inter illas secretas ventris angustias,
Dei manus semper operatur: idemque est corporis
et animae Creator. Noli despicere bonitatem figuli
tui, qui te plasmavit, et fecit ut voluit. Ipse est Dei
virtus et Dei sapientia qui [ Al. quae] in utero Virginis
aedificavit sibi domum [(Heb. XI)] . Jephte inter
viros sanctos Apostoli voce numeratus, meretricis
est filius. Sed audi, ex Rebecca et Isaac, Esau genitus,
hispidus, tam mente quam corpore, quasi
bonum triticum in lolium avenasque degenerat: quia
non in seminibus, sed in voluntate nascentis, causa est
vitiorum atque virtutum. Si offensa est nasci corporibus

humanis, quomodo Isaac [(Genes. XVIII)] , Samson [(Judic. XIII)] ,
Joannes Baptista [(Luc. I)] , de repromissione
nascuntur? Intelligis quid sit fidem suam
audacter ac libere profiteri? Pone errare me, aperte
dico quod sentio. Et tu igitur aut libere nostra profitere,
aut constanter tua loquere. Noli statuere te
in acie mea, ut rusticitate simulata in tuto habeas,
cum volueris, pugnanti terga confodere. Non est istius
temporis contra Origenis dogmata conscribere:
alteri istud, si Christus vitam dederit, operi dedicabimus.
Nunc quaeritur, an qui arguitur, ad interrogata
responderit, et simplex sit et aperta ejus responsio.
23.
Cum timore Dei loquitur et vult audiri. Joannis
confessio. --Transeamus hinc ad famosissimam de

resurrectionne carnis et corporis quaestionem, in qua

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.