PL 23, col. 375
Contra Joannem Hierosolymitanum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
In inglese: To Pammachius against John of Jerusalem 24 · To Pammachius against John of Jerusalem 25
quod voluptatibus pariter iniquitatibusque servivit. »
Hoc quod in Evangelio legimus: In consummatione
mundi, si fieri potest [(Matth. XXIV)]
, seduci
etiam electos, in hoc capitulo comprobamus. Audit
vulgus indoctum mortuos et sepultos: audit resurrectionem
mortuorum, veritate et non putative:
audit primitias massae nostrorum corporum, in Domini
corpore ad coelestia pervenisse: audit resurrecturos,
non in peregrinis alienisque corporibus,
quae assumuntur in phantasmate, sed sicut surrexit
Dominus in corpore, quod apud nos in sancto sepulcro
conditum jacuit: ita et nos in ipsis corporibus,
quibus nunc circumdamur et sepelimur, in die
judicii resurrecturos. Et ne hoc parum quis existimaret,
addit in extremo capitulo: « Et unicuique
reddet secundum quod egit per corpus, sive bonum,
sive malum: scilicet aut coronandus in corpore
quod caste egit et juste: aut condemnandus, quod
voluptatibus iniquitatibusque servivit. » Haec audiens,
indoctum vulgus, in tanto mortuorum, sepulti
corporis, resurrectionis sonitu, nullam stropham,
nullas insidias suspicatur. Credit esse quod dicitur.
Sanctiores enim sunt aures populi, quam sacerdotis
animus.
25.
Iterum atque iterum, te lector, commoneo, ut
patientiam teneas, et discas quod ego quoque per
patientiam didici; et tamen antequam vultum draconis
evolvam, et dogma Origenis de resurrectione
breviter exponam (non enim poteris vim scire antidoti,
nisi venena perspexeris), illud diligenter observa
et caute relegens numera: quod novies resurrectionem
nominans corporis, ne semel quidem
carnis inseruit: suspectumque tibi sit, quod de industria
praetermisit. Dicit ergo Origenes 431 in
pluribus locis, et maxime in libro de Resurrectione
quarto, et in Expositione primi psalmi, et in Stromatibus,
duplicem errorem versari in Ecclesia;
nostrorum, et haereticorum: « Nos simplices et philosarcas
dicere, quod eadem ossa, et sanguis, et
caro, id est, vultus et membra, totiusque compago
corporis resurgat in novissima die: scilicet ut pedibus
ambulemus, operemur manibus, videamus oculis,
auribus audiamus, circumferamusque ventrem
insatiabilem, et stomachum cibos concoquentem.
Consequens autem esse, qui ista credamus, dicere
nos quod et comedendum nobis sit, et bibendum,
digerenda stercora, effundendus humor, ducendae
uxores, liberi procreandi. Quo enim membra genitalia,
si nuptiae non erunt? Quo dentes, si cibi non
molendi sunt? Quo venter et cibi si juxta Apostolum
et hic et illi destruentur? ipso iterum clamante: