PL 23, col. 867
De situ et nominibus locorum Hebraicorum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
grandis atque campestris in immensam longitudinem
se extendens: quae circumdatur ex utraque parte
montibus, sibi invicem succedentibus et cohaerentibus,
qui incipientes a Libano et ultra, usque ad
desertum Pharan perveniunt. Suntque in ipso Aulone,
id est, in valle campestri urbes nobiles, Scythopolis,
Tyberias stagnumque propter eam: sed
et Jericho, mare Mortuum, et regiones in circuitu:
per quas medius Jordanis fluit, oriens de fontibus
Paneadis, et in mare Mortuum interiens.
Amalecites, regio in deserto ad meridiem Judaeae
trans urbem Petram, euntibus Ailam: cujus et
Scriptura recordatur, dicens: Amalec habitat in
terra ad Austrum [(Num. XIII, 20)]
. Sed et juxta eum
alius Chananaeus habitabat, qui et dimicavit contra
filios Israel in deserto: de quibus scribitur: Amalec autem et Chananaeus habitant in valle
[(Num.
XIV 25)]
.
Araba: Aquila, planam: Symmachus, campestrem
interpretantur: sicut supra dictum est. Porro
est et alia villa Araba nomine, in finibus Diocaesareae
(quae olim Saphorine dicebatur), et alia tribus
millibus a Scythopoli contra occidentem.
142 Amman, quae nunc Philadelphia, urbs
Arabiae nobilis, in qua habitaverunt olim Raphaim,
gens antiqua, quam interfecerunt filii Lot, habitantes
pro eis in Amman.
Argob, regio Og regis Basan super Jordanem,
quae cecidit in sortem dimidiae tribus Manasse: et est
usque hodie vicus circa Gerasam urbem Arabiae,
quindecim ab ea millibus distans contra occidentem,
qui Arga appellatur: quod interpretatur Symmachus
mensuram.
Asedoth, urbs Amorrhaeorum, quae cecidit in sortem
tribus Ruben: appellatur autem, addito cognomento,
Asedoth Phasga: quod in lingua nostra resonat,
abscissum.
Abarim, mons in quo mortuus est Moses. Dicitur
autem et mons esse Nabau, in terra Moab contra
Jericho supra Jordanem in supercilio Phasga. Ostenditurque
ascendentibus de Liviade in Esbum,
antiquo hodieque vocabulo juxta montem Phogor,
nomen pristinum retinentem, a quo circa eum regio
usque nunc appellatur Phasga.
Avothiair, quod interpretatur ἐπαύλεις ἰαὶρ, haec
est Basan, in qua sunt vici (sexaginta) in monte