PL 24, col. 167
Commentaria in Isaiam (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
Judas esse comprehensus. Si; inquit, quaesierint
Angeli gentis Assyriae, quare solus Judas evaserit,
respondete eis, quia Dominus fundaverit Sion, et
ipse humilem populum sua virtute protexerit: Pro Angelis
( ) LXX transtulerunt reges ( ), unius
ALEPH litterae errore decepti.
Cap. XV
[(Cap. XV.--Vers. 1.)] Onus Moab: quia nocte vastata
est Ar, Moab conticuit: quia nocte vastatus est
murus, Moab conticuit. De onere, et pondere semel
dixisse sufficiat. Hoc tantum breviter admoneo, quod
onus semper tristia consequantur. Visionem autem
vel statim laeta, vel in fine laeta post tristia. Moab
provincia est Arabum, in qua fuit Balac filius Beor [(Num. XXII)] ;
qui conduxit hariolum Balaam de Mesopotamia,
ut malediceret Israel, ubi et initiatus est
populus Beelphegor [(Ibid., XXV)] . Hujus metropolis
civitas AR ( ), quae hodie ex Hebraeo et Graeco sermone
composita Areopolis nuncupatur; non ut plerique
existimant quod ἄρεος, id est, Martis civitas sit.
Interpretatur autem Ar et ἀντίδικος, id est adversarius.
Quantae autem fuerit potentiae, Jeremias testatur [(Jerem. XLVIII, 2, 7 et seqq.)] ,
dicens: Non est ultra
exsultatio in Moab. Et iterum: Habuisti fiduciam in
munitionibus tuis, et in thesauris tuis. Et iterum: Fertilis fuit Moab ab adolescentia sua, et requievit in
faecibus suis, nec transfusus est de vase in vas, et
in transmigrationem non abiit, et idcirco permansit
gustus ejus in eo, et odor ejus non est immutatus.
Et
in alio loco [(Ibid., 25)] : Quomodo fracta est virga
fortis, baculus gloriosus? Et post modicum: Audivimus
superbiam Moab, superbus est valde. Sublimitatem
ejus, et arrogantiam, et superbiam, et altitudinem cordis
illius ego scio, ait Dominus, et jactantiam ejus.
Sicut ergo contra Babylonem, et Philisthiim Propheta
vaticinatus est, quod oppresserit populum Judaeorum;
ita nunc vastitas 185 praedicitur Moabitarum,
id est, Arabiae; ab Assyriis, et Babyloniis.
Ab utraque enim gente vastati sunt, eo tempore quo
Sennacherib captivum duxit Israel, et quando Nabuchodonosor
subvertit Jerusalem [(IV Reg. XVII et
XXV)] . Insultaverat enim ad utramque hostem Ephraim
et Judae, dicente Jeremia: Allidet manum Moab in
vomitu suo, et erit in derisum etiam ipse. Fuit enim in
derisum tibi Israel, quasi inter fures reperisses eum [(Jerem. LXVIII, 26, 27)]
.
Propter verba ergo tua, quae
adversus illum locutus es, captivus duceris. Quod autem
ait: Nocte vastata est AR, Moab conticuit, decorum